tag:blogger.com,1999:blog-324835072009-07-08T11:26:17.021-04:00Verba et FactaPessimi discipuli vita verbis insulsis enarrataNemo Oudeishttp://www.blogger.com/profile/13750722451680473638nemo.nusquam@gmail.comBlogger161125tag:blogger.com,1999:blog-32483507.post-41597870066547386032009-07-02T23:59:00.015-04:002009-07-03T01:43:19.287-04:00De verbo "orbitandi"
Cum ab amico nuperrime monitus paginam inspexissem quae "Wikipedia" vocaretur et quae ad Mercurium planetam spectaret, vocabulum mihi ignotum offendi, quod paradoxon mihi in mentem attulit:
Observatio conclusive Mercurium circum Solem orbitare demonstravit.
Illud adverbium rarum quod est "conclusive" praetermittam, ut de "orbitando" paulo scribam: orbitae enim vehiculorum rotis imprimuntur in viis, unde idem vocabulum potest viam vel semitam indicare, nencon sensu translato "orbita" etiam dicitur in orbem per quem planeta movatur. Sed hoc substantivum nomen "orbitae" nullo pacto in verbum temporale probis a scriptoribus commutatum invenimus (quamquam apud Ducangium in Glossario mediae et infimae Latinitatis verbum orbitandi dicitur idem ac "redire" vel "recurrere" valere). Vulgaribus tamen communibusque in sermonibus verbum temporale "orbitare" hodie exstat, ut in lingua Italica, nisi omnino fallor.
Ut ad Romanos revertamur, Seneca in Quaestionum Naturalium libri septimi capitulo decimo cum de cometis loqueretur necnon de variis motus generibus:
Itaque Seneca usus est "lunari oribta" ad lunae motum describendum, fortasse quod luna tamquam currus per caelum moveretur in eandem cursum; itaque, si caelum rotis motu assiduo tereretur, orbita caelestis imprimeretur. Nomen igitur orbitae ad sensum astronomicum spectare potest etiam apud auctores probos.
Galileo Galilei in Sidereo Nuncio nomine substantivo orbitae bis usus est, cui tamen verbum temporale prorsus ignotum esse videtur. Immo locutione pulchra usus est, quae hoc in loco ornato numerosoque legitur:
Dum Luna, tum ante tum etiam post coniunctionem, non procul a Sole reperitur, non modo ipsius globus, ex parte qua lucentibus cornibus exornatur, visui nostro spectandum sese offert; verum etiam tenuis quaedam sublucens peripheria tenebrosae partis, Soli nempe averse, orbitam delineare, atque ab ipsius aetheris obscuriori campo seiungere, videtur.
Alii auctores quoque ad periphrasin seu circumlocutionem confugerunt. Ut longum exemplum afferam, Marcus Antonius Muretus, tam φιλόλογος quam φιλόλαλος qui numquam paucis verbis absolvit quod fusius dicere potuit, in Variarum Lectionum libri duodecimi capite duodecimo, de Thalete Milesio tali modo scripsit:
Is cum reperisset, quam rationem haberet magnitudo Solis ad magnitudinem eius circuli, quem Sol ipse annuo cursu metitur ac conficit, quoque modo id geometrica subtilitate demonstrari posset: eam rationem cum Prienensi quodam, homine et talium rerum curioso, et divite ac copioso communicavit.
Breviores sunt locutiones quas alii qui ante Muretum natum floruerunt necnon recentiores excogitaverunt ad eandem rem exprimendam, quas in animo non habeo omnes hic in numeros vel in indicem referre, quamquam infra pauca loquendi generum exempla apponam:
Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur illum globum, quem in hoc templo medium vides, quae terra dicitur, iisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus, quae sidera et stellas vocatis, quae globosae et rotundae, divinis animatae mentibus, circulos suos orbesque conficiunt celeritate mirabili. (e Ciceronis Somnio Scipionis, quod in libro sexto de Republica scripto legitur)
Nam cum CCCLX et fere sex partibus orbis solis ex circuitu eius patere appareat circulum, per quem meat, semperque dimetiens tertiam partem ambitus et tertiae paulo minus septimam colligat, apparet dempta eius dimidia, quoniam terra centralis interveniat, sextam fere partem huius inmensi spatii, quod circa terram circuli solaris animo conprehenditur, inesse altitudinis spatio, lunae vero duodecimam, quoniam tanto breviore quam sol ambitu currit. (e Plinii Naturalis Historiae alterius libri capitulo octogintesimo sexto)
Unus autem adhuc in mea hypothesi scrupulus manet, ex eo quod, si Sol eundem semper situm inter Fixas seruet, necesse sit Terram, quae circa illum fertur, ad ipsas accedere ac recedere toto suae orbitae interuallo: quod tamen ex phaenomenis non potuit hactenus deprehendi. (e Renati Cartesii Principiis Philosophiae 3.40)
At excussus panis non modo suspensus in aethere stetit, sed, mirabile dictu, circulum minorem circa me describere coepit. (e Ludovici Holbergii Itineris Subterranei capite primo)
Perspicuum igitur debet esse ante vocabulum "orbitandi" effictum homines Latine loquentes et variis locutionibus fretos motum planetarum verbis mandare potuisse. Quam ob rem igitur voluit ille, qui de Mercurio planeta apud Wikipediam scripsit, novum vocabulum et haud necessarium excogitare contra consuetudinem ab antiquis ad nostram aetatem traditam? Nam eodem modo ac aditum ad Wikipediam habemus, etiam ad libros antiquissimos possumus confugere ut locutiones idoneas reperiamus. In quibus paradoxon inest: quomodo enim fit ut ordinatri, ut vocatur, ope possimus bibliothecas remotas ac scripta antiquissima perlustrare ut eloquentiam disciplinamque ab antiquis traditas accipiamus, atque eisdem ordinatris freti vocabulum "orbitandi" nostra aetate et sine causa effictum reperiamus? Aliquid frustra agi videtur.
Haec addere volo: quod puto Wikipediam posse discipulis optimo esse incitamento ad usum linguae Latinae. Quid enim dulcius quam brevem habere descriptionem omnium artium et Latine conscriptam? Sed auctores debent in antecessum ad libros iam scriptos confugere ut aptas locutiones inveniant ac diligenter cavere ne lectores in errores inducantur; alioquin auctoritas huius magni operis diminuetur.
Nemo Oudeishttp://www.blogger.com/profile/13750722451680473638nemo.nusquam@gmail.com1tag:blogger.com,1999:blog-32483507.post-74298333653348160512009-06-28T23:30:00.016-04:002009-07-05T14:55:59.133-04:00De amico, qui vitam agat beatam.
Aliquando iuvat paulisper sub divo apricari, vitam tamquam aciem dierum instructam recensere, de rebus factis cogitare necnon illis de semitis quas non sumus secuti. Quod hodie horis pomeridianis faciebam in gramine prope bibliothecam recubans, parvo editionum Teubnerianarum acervo usus quasi pulvino. Nam amicus quidam, a quo ne verbum quidem audivi ex illo tempore quo discipulus in gymnasio magistros vexabam, heri et ex inopinato me per paginam interretialem c.n. Facebook invenit. Mihi identidem hoc anno contingebat ut amicus quidam cuius nominis fere oblitus essem eodem modo me adiret. Inter quos amicos repertos numerantur tres puellae quas quondam amore deperiebam, e quibus duae nunc iuris peritae sunt, duae nunc infantulos erudiunt (itaque una est negotiosissima). Nihilominus, cum repeterem mecum vitam meum et hanc conferrem cum amicorum vitis florentium, non adeo movebar quam nunc, quod Thomae, quondam mihi amicitiae vinculis coniunctissimi, considero vitam.
Thomae domus, multo lautiora quam diaeta mea.
Thomas enim puer bono ingenio, cuius pater apud parvam studiorum universitatem res gestas profitetur, mentis celeritate adeo praeditus est ut quodlibet voluerit facere possit, sed a studiorum universitate discedit ut aliam vitam ageret. Hodie ebriamina miscit et potiones praebet quadam in caupona quae in Honolulu urbe sita est, magna in insula Havaii, ubi ex anno bismillesimo sexto habitabat. Tympanista aliquando cum gregibus cantorum suam artem strepitosam exercet, quam colebat etiam puer (patre non semper probante), concentus cum amicis nonnumquam audit, alias tabernas visit illis noctibus quibus non sibi necesse est cauponis munere fungi. Tribus cum amicis versatur in aedibus non solum magnis sed etiam pulcherrimis, ac generatim et universe vitam iuvenis lauti agit voluptuosam.
Prospectu tam pulchro ego numquam fructus sum; fortasse igitur debeo consilia mea recensere et excogitare quo pacto tam laute quam amicus vivere possim.
Cur ego numquam didicerim cinnos, gallicaudas, propomata parare, nescio; nam utilissimum mihi esset et praesertim si me taderet vitae academicae. Nonnullos alios enim congnosci qui, dum in insulis Carribicis versarentur, eisdem artibus freti potuerunt satis pecuniae sibi comparare ad vitam agendam duos tresves dies in hebdomade laborantes, alios dies vitam beatam degentes nullis negotiis impediti. Placet autem Muretum et Erasmum legere necnon aliorum scripta humanistarum pulcherrima, ac semper placet alios recentiores auctores lustrare…at si umquam futuris temporibus necesse fiat ab his studiis discedere ut tantummodo Vergilium Horatiumque Anglice tractare et libellos stultos de hypermetasupertextualismo vel de arte psychologica parum intellecta et in Vergilium prave torsa (“Palladis Phallus: num ultimis in Vergilii versibus Aeneas sensu translato Turnum futuerit”) scribere, ut nonnumquam fit his diebus in studiorum universitatibus Americanis, fortasse melius mihi sit Thomam amicum in insulas Havaiianas sequi et cauponam exercere et torrido sub cuiusdam beatae insulae caelo apricari sublatis omnibus curis.
Nemo Oudeishttp://www.blogger.com/profile/13750722451680473638nemo.nusquam@gmail.com2tag:blogger.com,1999:blog-32483507.post-31301496022192947632009-06-28T16:00:00.005-04:002009-06-28T17:39:10.773-04:00De nexu quodam inter Plutarcho et J. K. Rowling
Marcus Antonius Muretus, in Variarum Lectionum libri primo capite altero, quo explicaret cur Tralliani, cum Mithridatem regem salutarent, eum honoris causa potius Dionysum quam de Iovis vel Apollonis vel cuiuslibet dei nomine vocarent. Inter alias appellationis causas, quas Muretus, tam eruditus quam disertus, e Plutarchi libro primo Συμποσιακῶν attulit, invenimus hanc fabulam de Mithridate, bis fulmine appetito, relatam:
Nam cum adhuc infantulus in cunis vagiret, collapsum fulmen fascias, quibus involutus erat, exussit, neque tamen ipsum laesit: vestigium modo quoddam ignis in fronte relictum est, quod facile occultaret coma.
Apud J. K. Rowling, autem, in libro illo cui index  Ἅρειος Ποτῆρ καὶ ἡ τοῦ φιλοσόφου λίθος seu De philosophi lapide, fabula illi consimillima de Ἁρείῳ Ποτῆρ narratur:
καὶ ὁ Διμπλόδωρος καὶ ἡ Μαγονωγαλέα προσκύπτοντες πρὸς τὰ σπάργανα παιδίον μόλις εἰκάζουσι καθεῦδον. ὑπὸ δὲ πλόκῳ τῆς κόμης μελαίνης ἦν ἰδεῖν τραῦμά τι δεινὸν ἐν τῷ μετώπῳ ὥσπερ ἀστραπήν.
καὶ αὕτη σιγῇ Ἦ καὶ αὐτὸ τοῦτο; ἔφη.
Ἔστιν, ἦ δ᾽ ὅς. τὴν γὰρ τούτου τοῦ τραύματος οὐλὴν εἰς ἀεὶ ἕξει.
Nonne videtur Plutarchus, vel fons quem Plutarchus hoc in loco est secutus, fabulam Mithridatis pueri fulmine laesi et cicatrice notati ab illo libro De philosophi lapide scripto traxisse? Vel, ut serius rogam, nonne videtur J. K. Rowling Plutarchum legisse?
Nemo Oudeishttp://www.blogger.com/profile/13750722451680473638nemo.nusquam@gmail.com1tag:blogger.com,1999:blog-32483507.post-77985343247445431822009-06-26T22:27:00.016-04:002009-06-27T01:23:02.517-04:00De Marco Sanford
Quodam tempore nonnulli Republicani, politici illi qui ad partes dextrae spectant, olim videbantur putare Marcum Sanford, civitatis Carolinae Meridionalis gubernatorem seu praefectum ac praefectum societatis variarum civitatum gubernatorum qui cum factione dextra stant, anno bismillesimo duodecimo praesidentem totius reipublicae creari posse. Illud tempus praeteritum est, nec videbit Marcus Sanford ullam honoris spem anno bismillesimo duodecimo.
Sanford enim, moderator civitatis superbus, ne a suis quidem Republicanis, qui Carolinae Meridionalis senatum regunt, amari videtur, nec potuit hoc anno efficere ut senatores eius voluntati obtemperarent. Civitas enim, inter pauperiores numerata, propter difficultates, quae hodie omnium gentium fiscos affligunt, in aes alienum inciderat. Sed, cum Obama totius reipublicae praesidens pecuniam (quae "stimulus" vocatur) civitati obtulisset ut civitatis aerumnae sublevarentur, Sanford gubernator recusaverat quominus assem acciperet. Insecuta erat rixa maxima inter cunctos senatores, utriusque factionis omnes coniuncti, qui voluerant pecuniam a republica accipere, et gubernatorem, qui noluerat versuram accipere. At puella duodeviginti annos nata, Casey Edwards nomine, in gubernatorem irata quod discipuli sui similes publicis in scholis propter gubernatoris superbiam eruditionem peiorem accepturi essent quam si Sanford superbiam deponeret, ipsa gubernatorem in ius vocavit, ut ille a iudicibus cogeretur invitus pecuniam e reipublicae fisco accipere. Iudicibus cum puella consentientibus, Sanford deinde tandem coactus est pecuniam accipere, res quam ipse publice vocavit "servitudinem."
Casey Edwards, puella duodevigenti annorum quae Marcum Sanford civitatis Carolinae Meridionalis gubernatorem in ius vocavit ut cogeret eum pecuniam accipere a fisco totius reipublicae.
Postea, Sanford coepit ius rogationes vetandi exercere quo possit senatui obstare, et decem leges a civitatis senatu iam probatas ille interdixit. Inter has rogationes vetitas, ille negavit quominus cives contra toculiones diligentius defenderentur, quominus pecunia ludis litterariis quibusdam traderetur ut discipuli litteris artibusque imbuerentur, quominus causae in scelerosos stupri iam damnatos celerius agerentur. Senatores autem, in gubernatorem iratiores quam ut inter se (ut solerent) rixarentur, intercessiones ipsas cunctas everterunt et tam Republicani quam Democratici fere unanimi abrogaverunt.
Quae omnia gubernatoris superbiam dignitatemque iam laeserant, qui ludibrio factus est suis civibus. Deinde et subito evanuit.
Jacobus Knotts, Marco adversarius, qui primus Marci nomen diunariis detulit. Meo sensu hic vir videtur esse rana susve focale gerens, sed tales cogitationes ad rem non pertinent.
Jacobus Knotts, senator etiam Republicanus sed Marco Sanford inimicissimus, praeteritae hebdomadis die Saturni, coepit, rumoribus incitatus, gubernatoris custodum praefectum rogare ubi Marcus Sanford esset. Cui roganti custodum praefectus respondere nequivit, nec sequenti die potuit Andreas Bauer vicegubernator (et Marco Sanford infestus) eum invenire. Jacobus Knotts igitur, qui tamquam pistrix sanguinem in mari olfaciens bene sciebat aliquid insolitum fieri quod posset sibi emolumentum esse, per hebdomadis finem exspectabat et per diem illum apud Americanos patribus dicatum (die vicesimo primo), quem Marcus deberet suis cum quattuor filiis celebrare; ac, die Lunae, diunariis nuntiavit gubernatorem quattuor iam dies non potuisse reperiri. Intra spatium decem partium horae minutarum, diunarii ansam iam captam habuerunt et primas commentationes litteris mandaverunt et per rete divulgaverunt.
Fere statim, ministri, qui in gubernatoris loco eius negotia curabant, dictitaverunt eum voluisse animum reficere post rixam in senatu gestam, semet ipsos de re nolle loqui nec locum ubi gubernator se abdidisset diunariis aperituros. Post horam unam, gubernatoris uxoris verba sunt in lucem edita: se nescire ubi esset maritum, sed putare eum voluisse paulisper domo abesse et a quattuor filiis ut aliquid scriberet. Cui diunarii senatoresque ne particulum quidem fidei tribuerunt. Per reliquam diei Lunae partem, ministri Marco fideles conabantur dictitare gubernatorem esse salvum, se scire ubi esset, nullas esse difficultates; omnes Marco inimici in eum invehebantur, decantantes Marcum officia sua neglegere ac totam civitatem in periculo incidisse cum tromocrates possent qualibet hora civitatem aggredi (argumentum hominibus mentis compotibus stultum, sed factioni dextrae validum).
Marcus Sanford et Guinevera uxor.
Bene nocte gubernatoris ministri tandem nuntiaverunt Marcum, qui naturae amoenitate frui penitus amaret, per Semitam Appalachianam deambulare, ac custodes suos evasisse ut posset solus per silvas vagari. Semita illa Appalachiana fere per totam reipublicae longitudinem tendet, a Georgia civitate usque ad Cenomannicam: si quis non vult ab ullis hominibus inveniri, bonum consilium est ibi latitare (id quod in praeterito nonnumquam erat a quibusdam scelerosis factum). Ministri illi porro dixerunt gubernatorem telephonum suum gestabile extinguisse ne posset molestari dum per silvas peragraret.
Quae omnia erant mendacia. Aliquis tamen, cui nomen adhuc est incertum et qui maximum voluerat damnum in gubernatorem inferre, omnia eius consilia vera diunariae cuidam (cui nomen Reginae Smith) detulit, quae die Mercurii gubernatorem expsectabat cum ille ad Atlantae urbis aeroportum (in Georgia civitate) adveniret. Marcus enim non in semita Appalachiana sed in aeroportu inventus est quod modo ad civitates foederates revenerat Benevento Americano seu, ut nonnulli dicunt, Bonaeropoli, urbe Argentina. Et sexta hora matutina, cum adveniret, praesto erat Regina Smith, quae Marcum comiter ad portam excepit et salvere iussit…et rogaret quid in Argentina faceret, num in deversorio ibi commoraretur, num solus ibi versaretur…
Maria Belen Chapur, quam Marcus Sanford in Argentina visitabat.
Ephemeris cuius diunaria gubernatorem ipsum in aeroportu deprehendit deinde telephonice gubernatoris ministros certiores fecit se epistolarum commercium electronicarum accepisse, inter gubernatorem et feminam Argentinam, cui nomen Mariae, habitum. Quae sunt eisdem a diunariis divulgata:
Mariae Marco: "Ut antea tibi dixi, laetitiam amoremque vitae meae attulisti et te semper in corde tenebo."
Marcus Mariae: "Omnium mercium rarissima hoc in mundo est amor. Illa res quae nos omnes quodammodo desideramus—simpliciter amari nullam aliam ob causam quam quod sumus qui sumus: non propter ea quae nancisci vel dare vel fieri possumus."
Marcus Mariae: "Ut tibi dixi, cum viserem, quamquam abhinc annos quindecim non opus erat mihi amore, tamen, cum cicatrices vitae et aetatis et rerum politicarum acceperim, amor mihi desiderio fit."
Marcus Mariae: "Possem degredi et dicere te facultate praeditam esse basia mitissima dandi, vel me limites amare quibus cutis candidor istis a partibus sole ustis distinguatur, vel me flexuram amare coxarum istarum, vel pulchritudinem eroticam tui te tenentis (vel duas partes tui splendidas) in nocturnae lucis candore marcescenti…"
Num Silvius Berlusconius, num Nicolas Sarkozy blandimentis tam dulcibus utuntur cum moechentur? Postea Marcus Apostoli verba laudat:
"Caritas patiens est, benigna est; caritas non aemulatur,…non inflatur; non est ambitiosa,…non inritatur, non cogitat malum; non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati; omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet."
Deinde Marcus videtur consilium pendere quod, ut nunc omnibus est perspicuum, postea est secutus:
Marcus Mariae: "Omnium summa est anceps: nam cor me iubet aeronavem hac nocte conscendere et in brachiis tuis amantibus esse—caput autem me rogat quomodo genium in ampullam reponamus…"
Marcus Mariae: "capitis contentionibus neglectis, cor te inclamat, vocem tuam, labrorum tactum tuorum, digitorum tactum summorum et nexum etiam altiorem ad animam tuam. Te amo…bene dormias."
Maria Marco: "Nolo genium in ampullam reponere, quod revera credo in libertatem. Numquam singulis de rebus venereis tibi scripsi, sed nunc non necesse est tibi imaginari: potes oculos tuos operire et meminisse. Ego eadem faciam."
Secunda eiusdem diei hora, gubernator diunarios convocavit ut omnes alloqueretur. Confessus est se moechatum esse, sed primum diu garriebatur, multis nihil absolvens. Coepit enim de semita Appalachiana fabulari, dixit se amare per illas semitas silvasque vagari, se cum iuvenis esset itinera multas ad gentes fecisse, se diu muneribus Senatoris Gubernatorisque functum esse…nihil adhuc in eius declamatione quodlibet argumentum sequi videbatur. Deinde coepit balbutire sine sensu. (Immo, magis videntur nonnulla eius verba ad verbum in sermonem Romanum versa sensum referre quam eo modo quo Anglice dicta sunt.)
"Conatus sum pro virili parte praestare—non ad maiores honores petendos. Quid mea intererat—semper videbatur—haecine facis ut honores ampliores petas?"
Galli psychologicae artis docti ac philosophi Germani de "Selbst" et "Ander" seu "l’autre" loquunter, quae nomina in sermonem Latinum reddere difficile est: nam de "Se" et de "Alio" loqui non videtur sensum horum vocabulorum reddere. Quod parum refert, quia id quod Marcus perrexit dicere sensu omnino caret: nam dixit maximum Se Sui esse reapse Se. Sunt nonnulli qui putent eum voluisse dicere peccatum maximum sui amoris esse reapse se amare: quoniam pergebat dicere fundamentum illius peccati reapse esse positum hac in notione: "quid velit ipse"; potius quam hac in notione: "quid velit alius?"
Tandem autem ad medullam rei pervenit et confessus est se moechatum esse, dixit porro se damnum intulisse: in illam quacum rem haberet, in omnes cives, in uxorem suam, in filios suos, in amicos suos, multos in alios. Dixit porro se praefecturam societatis gubernatorum Republicanorum abdicaturum.
Nullos igitur honores maiores adipsici umquam poterit. Sane in cursu honorum lapsus est et de curriculo mox eicietur, sed quo in vestigio fallente cecidit? Cum a puella duodeviginti annorum in ius esset vocatus et a iudicibus coactus suo munere fungi et ad civitatis bonum potius quam ad suam superbiam spectare? Cum adhuc superbus a senatu contra eum et propter eius superbiam coniuncto esset victus? Cum quidam homo eius rerum silendarum haud inscius (fortasse Mariae maritus vel etiam Marci ipsius uxor) eum diunariis detulisset? Cum primum peccatum moechandi sibi admisisset? An maturius, cum, quasi miles veteranus et cicatricosus, ut ille voluit effingere se esse, et multis in proeliis politicis laesus, tandem mollitiem in animam admisisset et spem amoris sibi permisisset?
Sic transit spes gloriae.
Nemo Oudeishttp://www.blogger.com/profile/13750722451680473638nemo.nusquam@gmail.com1tag:blogger.com,1999:blog-32483507.post-26438906991205499222009-06-23T22:45:00.004-04:002009-06-23T23:15:09.150-04:00Corpus omne perseverare in statu suo quiescendi vel movendi...
Despectus ex Afton monte in Virginiam civitatem.
Nescio quot millia passum ab anno academico peracto peragraverim, sed pro certo habeo me parva autoraeda vectum praeterita hebdomade amplius triciens centena millia passuum lustravisse et civitates Virginiam, Virginiam Occidentalem, Kentukiam, Tennesiam, Georgiam, Floridam visitavisse. Itaque satis temporis mihi fuit neque ad Latine scribendum neque ad epistolas electronicas curandas, sed curavi commentationem academicam, ita polita ut bibliothecariis placeret, tandem ab illis accipiendam. Nam necesse erat efficere ut quaedam litterae minus fuscae viderentur necnon ut argumenti conspectus quarta potius quam tertia pagina numeraretur, quae omnia recusaverunt quominus mihi indicarent per epistolas electronicas, qua de causa necesse fuit iter longissimum suscipere ut viva voce has minutias audirem. Diaetam porro in Florida mihi conducere potui aliud iter faciens, quam ut inveniam praeteritum finem hebdomadis degi fervido sub sole in studiorum universitatis oppidulo, quod inane et vacuum aestatibus sine discipulis videtur: nemo aderat nisi Nemo, diaetam petens, et crocodili, Neminem petentes. Nihilominus mens antea sollicitata nunc quiescere potest, nam commentatio est iam accepta nec necesse erit mihi in viis dormire cum ad Floridam solum vertam. Nunc Lexintoniam reversus nonnulla alia negotia faciliora absolvere possum et paulisper quiescere... et tandem meo in lecto iterum dormire!
Nemo Oudeishttp://www.blogger.com/profile/13750722451680473638nemo.nusquam@gmail.com2tag:blogger.com,1999:blog-32483507.post-88264165922399273162009-06-10T19:55:00.013-04:002009-06-11T02:24:32.951-04:00De suffragiis totam per Europam datis... et non datis
Cum ad ordinatrum hodie adsedi, in mente habui aliqua verba scribere de hominibus politicis et Americanis qui se Republicani vocant. Nam hi moriones ficti, qui multos iam annos omnibus civibus ratione praeditis erant ludibrio, his diebus sicut lupi famelici suam turbam dilaniant et devorant, ita ut ipsi, qui quondam potuerunt cercopithicum illum Fruticem bis creare praesidem necnon utrumque reipublicae senatum manibus rapacibus tenere, hodie non videntur posse etiam satis suffragiorum conferre ut aediles ad fimum caballinum de viis abstergendum eligantur, et, quo vehementius invicem alios sui factionis et sui generis in dies culpant et in Obamam Democraticosque invehi conantur, eo magis perspicuum omnibus, etiam suis, fit Republicanos esse dementes. Εἰς πάγας ὁ λύκος. Itaque hi circumforeani strepitosi et his diebus diffidentes aptum argumentum scribendo semper afferant, quippe qui se quasi spectaculum praebeant et partes ridendi agant.
At, cum ordinatrum accensissem, de aliis hominibus politicis legi qui fortasse nostris etiam stultiores videntur: nam Europaei nuper sua suffragia dederunt et novos moriones creaverunt. Id quod maxime mirandum videtur: cum nos tandem Fruticem Republicanosque de gubernaculo reipublicae expulerimus et ad sinistram partem, ut aiunt, nos verti conemur, ita ut nunc velimus de Iraquia milites tandem deducere et Mahometanos tamquam homines potius quam tromocrates tractare, Europaei tamen coeperunt parti dextrae favere. Nam multis factionibus qui novas sellas sunt nactae hoc commune est: quod in illis cordon sanitaire, ut Gallice vocatur, iam est imposita quasi in pestilentia afflictos, quippe qui ex odii contagione laborent.
Inter Britannos enim, Factio Nationalis seu BNP ut vocatur duas sellas sibi sunt adepti. Quia Americanus sum, difficile semper mihi videtur res politicas Britannicas intellegere, nec pro certo habeo ad quod argumentum promovendum illa factio primum est orta, sed ex imaginibus hominum photographice depictas qui ad sectam adhaerent, videntur omnes velle menta proscribere. Nam ne unus quidem ex illis videtur verum mentum habere, sed uniuscuiusque os pinguum crassam in gulam recta via descendit sine intervallo interpellationeve. Praeter quam id quod statim et primo aspectu apparet, etiam audio eos homines se fusciores odio habere, id quod plane stultum est, quod fere omnes homines plus solis viderunt quam illi umbratiles qui totas vitas in tenebris latitabant. Eos porro dicuntur praeter menta et homines qui cutis colore a se differant etiam in omnes invehi qui non stirpibus sint orti Britannicis; quondam praesertim Iudaeos odio habuisse (quamquam Iudaei mille annos in Britannia habitaverunt antequam Factio Nationalis est nata) sed hoc odium ad tempus deposuisse ut quibusdam cum factionibus Iudaeorum magis ad dextram partem tendentibus possent conspirare in Mahometanos, quippe quos omnibus ex hominbus praecipuos illi oderint qui hanc ad factionem "BNP" pertineant. Itaque, etsi primae causae illius factionis natus sunt ignotae, causam tamen patet qua sibi suffragia vindicare nunc conantur: odium in Muslimos latum. Odium, res ipsa turpissima, semper dedecus est factioniubs hominum, quippe qui debeant intellegere se natura natuque esse omnibus aliis hominibus pares et quasi fratres sororesque.
Tantummodo tertia pars Britannorum putabat operae pretium esse sibi in suffragium iniri. Et vesani et stulti qui in huius factionis sententiam adducerentur ad suffragium diligenter omnes se contulerunt; homines tamen usitati et soliti qui sensu communi non carerent animos in munera quaesuosa intendebant vel comitias ad senatores Europaeos eligendos parvi momenti habebant. Itaque duas sellas nacti sunt in senatu totius Europae illi fascistae qui se Factio Nationalis vocant, et plures sellas ita sibi comparaverunt quam ulla alia factio sibi addere potuit. Qui postea, ovibus percussi et suo odio maculati, de viis Londinii a suis concivibus "labem nationalisocialisticam e nostris viis" clamantibus depulsi sunt:
<object width="500" height="310"><param name="movie" value="http://www.youtube-nocookie.com/v/AQoNy4m7DX4&hl=en&fs=1&color1=0x3a3a3a&color2=0x999999&border=1"><param name="allowFullScreen" value="true"><param name="allowscriptaccess" value="always"><embed src="http://www.youtube-nocookie.com/v/AQoNy4m7DX4&hl=en&fs=1&color1=0x3a3a3a&color2=0x999999&border=1" type="application/x-shockwave-flash" allowscriptaccess="always" allowfullscreen="true" width="500" height="310"></embed></object>
Ut quidam reclamator postea diunariis dixit maiorem partem populi suffragia illis non dedisse, cum maior pars populi nulla suffragia dedisset; re vera istos esse senatores creatos quia paucissimi in suffragium inivissent. De quo omnes Britanni debent diu cogitare: nam propter civium desidiam pigritiamque, utpote qui in comitiis interesse noluerint, Britannorum personae duobus a fascistis in totius Europae scaena agentur, et illi quibus per concives non licet orationes habere sua in republica mox coram omnibus Europaeis furent et bacchabuntur et fanatico quodam odio in Mahometanos illato declamabunt.
Item Factio quae Libertatis dicitur, Belgica, quae ad Geert Wilders spectat, qui in Muslimos invehitur et qui vult novum Sinum Guantanamum in Europa condere necnon qui ipse hoc anno a Britannia proscriptione interdicitur, quattuor sellas in Senatu Europaeo nacta est itaque omnibus e factionibus Batavicis secunda est facta (post factionem Christianam et Democraticam).
Item in Hungaria factio quae "Jobbik" seu "Motus ad Hungariam Meliorem" vocatur tres sellas tenebit. Quarum una sella a femina tenebitur quae dixit "Iudaeos Hungaricos et superbos, ut vocarentur, debere iterum suis verpis circumcisis et parvis ludere." Factio porro etiam in Hamaxobiis seu Athinganis (qui se "Romanos" vocant) invehitur, et, sicut aliae factiones eiusdem generis, in peregrinos adventiciosque.
Nec solae hae factiones promotae sunt, sed etiam aliae odio motae aliis in repbulicis Europaeis sellas sunt nactae, ut in Romania (cuius Factio Romaniae Maioris non solum Iudaeos Hamaxobiosque odit, ut factio Hungarica supradicta, sed etiam Hungaricos) et in Austria et in Slovacia est factum. Quam dissimiles sunt America et Europa: nam apud nos factiones dextrae nunc sunt fractae et sibi diffidunt; cum talibus factionibus in Europa novae sellae in Senatu Europaeo tradantur. Nobis causa est nunc bene nota: nam nuper nostra in Republica didicimus quanti momenti esset unicuique homini suffragium suum dare; sic effecimus ut Obama esset nobis praesidens, cum quam omnibus in suffragiorum lationibus quadriginta annis habitis maior pars populi munere civili fungeretur. Desidia tamen oriuntur regimina mala, ut factum est praeteritis annis cum Frutex bis creastus est praesidens. Immoderati homines enim qui extremis in partibus tam sinistris quam dextris stant semper in rebus politicis implicuntur et efficiunt ut suas voces audiantur; itaque oportet cives minus motos eos temperare suis suffragiis dandis, ut totius potius populi voluntas quam factionum extremarum ostendatur. Cives igitur, qui volunt suas partes in Senatu bene agi, debent suffragia sua diligenter pendere et bonis dare hominibus. Qui tamen non vult in comitiis particeps fieri nec munus civile et commune suscipere, ipse malos rectores selegit ac sinit odium in fratres sororesque, vel propter religionem vel propter cutis colorem vel propter stirpes vel nullam ob causam praeter voluntatem regentium, exerceri. Sperandum est plures et Americanos et Europaeos annis futuris ius suffragii diligentius exercituros; ne alter Frutex, ne alii fascistae, ne moderatores inepti iterum eligantur.
Nemo Oudeishttp://www.blogger.com/profile/13750722451680473638nemo.nusquam@gmail.com0tag:blogger.com,1999:blog-32483507.post-17548901234988524952009-06-08T08:56:00.002-04:002009-06-08T08:58:05.837-04:00Ministrae et Ganeonis(Colloquium verum et ex vita quam verissume potui depictum.)
Ministra: Quid legis, helluo caffeae?
Nemo: Colloquia quaedam evolvo Luciani, qui Graece scripsit nec sine sale.
Ministra: Graece? Ego quondam Graeca fui ipsa.
Nemo: Tu? Graeca? Et tam flava nunc?
Ministra: Illo tempore fuscioribus capillis et promissis praedita regina eram Troiae, cum nomen mihi esset Helena.
Nemo: Num medicamenta tua hodie sumpsisti?
Ministra: Quid dicis, puer? Loquor ego de vita praeterita. Nam pro certo habeo me fuisse Helenam, reginam Troianam.
Nemo: Pro certo habes Helenam Troianos rexisse?
Ministra: Certius certo; nam ipsa aderam. Porro quadam in pellicula cinematographica fabulam Troianam spectavi.
Nemo: Bene; Helena Troiana fuit regina. Sed, ut ad rem revertamur, quomodo fit ut putes temet eandem esse mulierem ac Helenam illam? Nonne illa mortua est?
Ministra: Scilicet passa sum mortem corporis; anima tamen pergit vivere et e corpore tamquam avis volans novum in corpus nascitur.
Nemo: E quo hiatu evolat ista avis? Puto me coniecturam posse praebere…
Ministra: Tace, puer. Sensu translato locuta sum, ut Gypti solebant. Nonne vidisti litteras illas hierographicas, ut vocantur, in quibus depingitur reginae anima, sub lari marini specie, ad caelum ascendens, quae postea nova regina innascatur?
Nemo: Confiteor me res Aegypticas numquam vidisse, nec quidquam scire de metempsychose, ut vocatur.
Ministra: Nullam ad rem psychologicam pertinet haec animarum migratio, vesane puer, sed ad animas: vocabulum Gypticum est "metamorphosis." Nam "Met" erat Gyptis dei nomen mortis, et "morph" mutationem significabat. Cur te contuleras istam ad studiorum universitatem, si nihil ibi didicisti? Equidem de rebus Gypticiis omnia didici (quae utique videntur scitu digna) per spectacula televisifica, nec necesse erat mihi etiam domo excedere ut discerem.
Nemo: Macte, docta sapidaque regina Aegyptorum et discipula optima. Sed, si volumus credere animas nostras esse antiquas et usu tritas, quomodo fit ut satis sint animae?
Ministra: Quid dicis? Nam cum alius moritur, tunc alius nascitur, et alterius anima in alterum transit. Quia animae non moriuntur, numerus animarum non mutatur.
Nemo: At numerus hominum in dies crescit, et ita celeriter ut quadriginta annis summa hominum sit duplicata. Itaque modo dimidia pars animarum quae hodie inter mortalia corpora circumferuntur quadriginta annos potest complevisse. Nam numerus hominum progressionem ut aiunt geometricam sequitur; itaque numerus viventium adeo maior est quam numerus omnium mortuorum qui umquam vixerunt ut, etiamsi velimus fateri animas identidem nasci, non possint omnes homines qui hodie vivant animas esse iam experientia doctas; immo necesse sit nonnullas animas esse tironibus qui prima vice vivant. Magis proxime ad verum accederet te hac in vita maximum praemium in sortium alea esse lucratam quam cuiusdam reginae Graecorum Aegyptorumve anima esse praeditam.
Ministra: Et tu, puer mathematice, anima omnino cares. Utrum tibi magis videor esse altera Helena an altera Cleopatra?
Nemo: Quot mulieres, tua sententia, in dementium valetudinariis includuntur, quippe quae quoque nomen Cleopatrae sibi vindicaverint?
Ministra: Cave, puer demens, ne potio tua tuum in caput effundatur.
Nemo Oudeishttp://www.blogger.com/profile/13750722451680473638nemo.nusquam@gmail.com0tag:blogger.com,1999:blog-32483507.post-2097520363505340342009-06-05T21:57:00.016-04:002009-06-05T23:11:22.068-04:00De autoraeda tandem refecta
Poculum rubrum.
Lente progreditur aestas pluviosa, et me taedet nihil faciendi. Autoraedam enim ad officinam mechanicam nonnullos dies statui, ut olla silentaria et lucernae et instrumentum aeri temperando reficerentur, quae refici erat pretiosum sed necessarium. Illa machina caloribus pellandis tam vetusta fuit (fere viginti annos!) ut liquor refrigeratorius esset inclusus qui Dicholorodifluoromethanum seu Freon-12 vocatur, opus chimicum cuius usus est nostra in republica nunc illegitimus. Quia omnes apparatus partes erant usu detritae necnon ad liquorem instructae qui emi non iam potest, novum instrumentum totum erat imponendum, quod tetrafluroethano uteretur, ac nunc tandem est impositum. In Florida civitate sine dubio erit mihi iucundius autoraedam gubernare frigoribus fere congelato quam sudanti, et praesertim mensibus Julio Augustoque, cum praeter quadrigesimum gradum Celsianum tendat hydrargyrum thermometri. Nihilominus carissimum erat, atque aliquando puto facilius (et fortasse tutius) fore novum carrum emere quam vetustum autocinetum tamquam pannosam vestem resarcire.
Volo sperare me quodam die vehiculum novum et Americanum empturum, si Obamae consilia bene everterint et societas GM coacta sit autoraedas facere et formosas et quae benzinum sorbillent potius quam hauriant. Nulli tamen hodie sunt tam stulti qui credant etiam Obamam posse efficere ut vel GM societatas vel Fordensis vel Chrysler umquam autocineta aut pulchra aut bona faciant, id quod numquam post hominum memoriam sit factum; itaque fortasse debeo de autoraedis Germanis quae Smart vocantur magis cogitare (nisi fortasse Fiat societas Itala potest quodammodo aurum colligere de sterquilinio Chrysleri).
Fons caeruleus.
Nemo Oudeishttp://www.blogger.com/profile/13750722451680473638nemo.nusquam@gmail.com3tag:blogger.com,1999:blog-32483507.post-60513696931400710952009-06-03T00:01:00.020-04:002009-06-05T23:21:13.398-04:00De libris lucri causa dilaniatis
Ira vehementi sum hac nocte commotus cum epistolas electronicas perlustrans (id quod hac aestate raro fit) verba cuiusdam viri Alabamensis invenirem dicentis: se pagellas quasdam "invenisse," multas paginas mentionem facere de "Dulodoro" et de "Archaeophilo"; se investigasse Dulodorum et putare eum fuisse philosophum Graecum, sed nihil de Archaeophilo reperiri posse; se nomen meum inscriptionemque cursualem in studiorum universitatis pagina interretiali invenisse et sperare fore ut possem se adiuvare plura his de paginis discere. Nexum interretialem ad imaginem uno de folio (recto tantum) descriptam ad epistolam apposuit, quippe qui scire vellet qui esset libro titulus et quando in lucem esset editus.
Etsi discipulus sum pessimus, facile potui librum invenire. Nec tam stultus sum ut non statim intellexerim cur scelerosus ille Alabamensis haec rogaret: qua de causa irascor.
Laurentius Beger, Heidelbergae coriario cuidam natus anno salutis millesimo sescentesimo quinquagensimo tertio, factus est, cum esset duos et viginti annos natus, Ludiovici Caroli illius nominis primi, principis electoralis Palatini et hominis litteratissimi, bibliothecarius: eruditione disciplinaque fretus etiam coriarii filius potest inter principes versari. Ludovicus ille etiam nummos gemmasque tam Romanas quam Graecas collegit et thensaurum (vel ipsius sermone Kunstkammer sive Raritätenkammer) condidit, cui Laurentius est praefectus, quam ob causam artibus etiam diligentius studebat. Qui anno millesimo sescentesimo octogesimo quinto principis thesaurum secundum ordinem annorum descripsit in illis libris qui ipsi vocabantur Thesaurus ex thesauro Palatino selectus. Id quod nonnullius momenti est: nam Laurentius inter primos et quasi antesignanus illas disciplinas tractavit quae hodie archaeologia seu scientia rerum antiquarum atque artium historia vocantur.
Anno millesimo sescentesimo nonagesimo sexto tamen Laurentius, cum Friderico illius nominis primo, Borussiae seu Prussiae regi, adesset et munere "Consiliarii ab Antiquitatibus et Bibliothecae" Berolini fungeretur, coepit statuas et alia monumenta describere in codicibus quibus titulus Thesaurus Brandenburgicus selectus. Quibus in libris continetur dialogus inter duas personas effictas, "Dulodorum" et "Archaeophilum." Sunt qui putent Dulodorum, cui magnum thesaurum sit concreditum, alterum Laurentium esse videri, necnon sub Archaeophili persona faciem latere Laurentii amici, cui nomen Ezechiel Spanheim. Inter quos amicos dialogus nec indoctus nec insulsus habetur, ac auctoris Latinitas satis probanda videtur, etsi licuit mihi modo particula brevissima legere, et quamquam ego discipulus pessimus vix possum ipse de his rebus satis recte iudicare.
Quod opus publicis in bibliothecis raro invenitur, quamquam magni momenti illis qui historiam disciplinae archaeologicae investigare velint. Fortasse viginti exempla per WorldCat reperiuntur. Etsi alia colloquia varia scripsit Laurentius Beger, fere nonnullis causis fere pro certo habeo pagellas Alabamenses esse ex illius Thesaurus tomo tertio…exscissas.
Qua de causa ira sum motus: nam aut Alabamensis ipse aut alius nebulo, qui pagellas Alabamensi vendidit, rarum librum momenti dilaniavit ut paginas imaginibus ornatas separatim venditaret. Etiamsi pagellae ipsae non sunt bibliothecis furto fraudeve surreptae, id quod pro scelus facile potest esse verum, nihilominus librum discidere ut imagines vendantur est in litteras ipsas vim lucri causa inferre.
Cum librum investigarem, etiam didici, id quod coniectura iam praeceperam, Alabemensem multa folia alia separata vendere per forum interretiale cui nomen eBay, eum libri nomen cupere quo doctior mercator itaque maioris fidei videretur. Dilucide patet ex praeconiis quae nunc exstant eum nullo pacto doctum esse, quod talibus in mercatibus est malae famae, quippe qui vix possint adseverare se furtum non offerre (nam quomodo fit ut iidem qui nesciunt quid vendant, ne titulum quidem neque auctorem, sciant merces nullis fontibus dubiis esse ortas, nulla a bibliotheca esse olim surreptas?). Inter alia apud eundem Alabamensem venalia in situ interretiali c.n. eBay, inter folia e missalibus Romanis septimi decimi saeculi abscissa, inter biblia sacra direpta, est pagella quacum emptor aliam paginam gratis accipiat, quia nullae imagines insunt: textus enim nihil pensi habetur, solum imagines ab illitteratis aestimantur. Nihilominus etiam illitteratus Alabamensis conatus est quaedam verba Latina legere, ut apparet ex praeconio quodam ad aliam paginam appositam: nam versus illo in folio inveniuntur... quos Ovidius, secundum Alabamensen, anno 1632o post Christum natum scripsit. Eodem in praeconio dicitur "aper Calydonius" esse aliud nomen, varietatis causa usurpatum, quo notus sit "The Calydonian Boar." Nam Graeci Romanique, ut omnes sciunt, Anglice loquebantur et nomina adhibuerunt Anglica.
Satis perspicue apparet Alabamensem nihil scire de libris, de litteris Latinis vel antiquis vel recentioribus, de foliis quae vendere vult. Dubito quominus ille intellegat quam foedus, quam taeter, quam scelestus sit huiusmodi mercatus: alioquin sane nec peccatum sibi admississet neque epistulam studiorum universitati mississet. Certe autem etsi possum nefandum virum adiuvare, nolo, nec quidquam faciam quod possit talia negotia expedire.
Nemo Oudeishttp://www.blogger.com/profile/13750722451680473638nemo.nusquam@gmail.com0tag:blogger.com,1999:blog-32483507.post-66054560380072921822009-05-19T18:23:00.045-04:002009-05-20T08:38:47.296-04:00Sancti Iacobi Hospitium
Cum Sandra mentionem de numeris cabalistics fecisset et ipse tristi de amore necnon de amatoris morte scripissem, necon quoniam Consaluus et Jaume de arte musica nuper loquebantur, carmen quoddam in caput serpsit quod de mente excutere adhuc nequeo: cui titulus Sancti Iacobi Hospitium seu Valetudinarium.
<object width="445" height="364"><param name="movie" value="http://www.youtube-nocookie.com/v/kWM_fa5MmnM&hl=en&fs=1&color1=0x3a3a3a&color2=0x999999&border=1"></param><param name="allowFullScreen" value="true"></param><param name="allowscriptaccess" value="always"></param><embed src="http://www.youtube-nocookie.com/v/kWM_fa5MmnM&hl=en&fs=1&color1=0x3a3a3a&color2=0x999999&border=1" type="application/x-shockwave-flash" allowscriptaccess="always" allowfullscreen="true" width="445" height="364"></embed></object>
Quod vix iuste potest unum carmen dici, nam cantores sua quisque verba inveniunt et carmen ipsum ad libitum adeo mutant, ut tota quasi familia carminum hoc titulo comprehendi videatur. Qua in familia filia ut ita dicam plenissma, cuius verba maxime placent, Arlo Guthrie patri est nata, etsi notiora sunt verba a Ludovico Armstrong canta. Neuter tamen iure potest auctor vocari carminis, quippe quod sit utroque multo antiquius et, sicut Homeri carmina epica dicuntur esse composita, multis a symphoniacis consarcinatum. Propter auctorum varietatem necnon ipsum ob genus canendi quod iassicum vocatur, carmen vix potest dici numeris adstrictum vel legibus metricis obtemperare: immo singulis in versibus reperiri possunt tot syllabae et tot ictus ut vocantur accentuales quot cantor velit. Ut exemplum afferam, Daniel Barker fusissime cecinit,
Quo omnes ficti temulentes cannabae addicti amici sciant me mortuum solvendo esse.
cum Ludovicus Armstrong multo brevius:
Quo omnes sciant me mortuum solvendo esse.
Amplificatione enim usus, cantor illius generis potest efficere ut auditores plus fidei sibi tribuant et carmina ipsa vividius animentur. Quod artificium non solum in versibus longius producendis constat sed etiam in versibus interpositis addendis. Qui mos ex ecclesiis Africanis ortus esse videtur, in quibus contiones carminaque sacra saepe interpellantur ut explicatio ab auditoribus incisim intericiatur, qua auditores contionatoris verba laudent et suam ostendent comprobationem. Unde in carmina profana usus serpsit, ita ut cantor ipse suo carmini aliquando respondeat.
Versionem Latinam appono, nullis numeris adstrictam (quod fit ne Anglicis quidem in versionibus) sed ad sensum illius editionis ab Arlo Guthrie compositae, ut spero, fidelem.
Descendi ad Iosephi cauponam
sitam prope plateam:
Aderat vulgus solitum
solitam potans vappam.1
Adstabat Iosephus McKennedy2
oculis suffusis sanguine
quibus circumstantes spectabat
quibus haec ipsa verba dixit:
Ad sancti Jacobi hospitium3
descendi et vidi corculum:
iacebat in mensa longa atque alba
puella tam frigida quam candida.4
Equi atri septendecim5 feretrum
trahunt canthis cummeis6 vectum.
Septem7 puellae in pompa incedunt,
e quibus sex revenient.
Dimittatur ac benedicatur,
Domine, ubicumque versatur:
orbem terrarum perlustraverit
antequam mi parem inveniet.8
Me sepeliatis mortuum
petaso Stetsoni indutum,
atque aureum in sinum ponatis quo
Deus sciat me esse solvendo.9
Me sex aleatores efferant,
De me paelex neniam dicat,
Me grex iassiacus exsequatur
a quo tota inferna excitentur.
cum fabulam totam enarraverim
nunc plus temeti potare velim,
quippe qui affligar lividis
a diabolis aleatoreis.10
Nonnullas annotationes addere volo, praesertim de numeris, quibus carmen abundat et quos puto me posse omnes (sine arte cabalistica!) explicare.
Primum tetrastichon nonnumquam deest sed antiquissimis in editionibus (quae supersunt utique) invenitur. Ex quo tetrasticho perspicuum est cantoris personam aliam esse ac qui postea lugeat: narrator enim, sicut nos auditores, ab alio discit quae causa maeroris sit dolenti, quo artificio magis velimus fidem symphoniaci canenti tribuere.
Josephus McKennedy] Nomen valde Hibernicum, et antiquissimum exemplum illius carminis in Hibernia est reperta. Hiberni autem saeculo vicesimo ineunte in flagitiosis sceleribus ac praesertim in potatione aleisque implicari saepe dicebantur, et in carminibus et in fabulis scriptis. Iosephus Kennedy, exempli gratia, e stirpibus Hibernicis natus, praeclarus erat non solum quia filius creatus est praesidens totius reipublicae, sed etiam quod lucrum immensum sibi comparavit temeto illegitime importando.
Sancti Iacobi Hospitium] Etsi valetudinarium quoddam Neo-Aurelianense significari videtur, nullum illius nominis umquam illa in urbe exstabat. Nomen Sancti Iacobi Hospitii videtur ad leprosarium spectare quod Londinii clausum est sexto decimo saeculo. Nomen porro vetustis in carminibus consimillimis reperitur, quae nostrum carmen antecederunt et quae saeculo undevicesimo vel etiam duodevicesimo et in Britannia cantabantur.
tam frigida quam candida] Iosephus noster McKennedy animadvertit puellam esse mortuam, sed postea de eius pulchritudine loquitur, quod videtur esse illi maioris momenti quam vita ipsa virginis. Anglicis in versionibus aliquando duo nomina adiectiva adhibentur, aliquando tria: quae sunt si tria, frigida, dulcis, candida; aut iuvenis, frigida, candida. Numqaum perspicuum est utrum puella a Iosepho sit amata an tantummodo fuerit illi voluptatis delectamento.
septendecim] Numerus impar. Unus enim equus de summa est sublatus, ut omnibus perspicuum sit plaustrum esse illius generis quo corpus hominis mortui ad sepulcrum trahatur. Mos antiquus.
canthis cummeis] Quibus mollius sit iter. Eodem modo aliis in carminibus eiusdem familiae, lugens narrator vult suum loculum rosis stratum iri, ut glaebae tacite in arcam effundantur cum corpus sepeliatur; item in aliis orat illos rosas laureamve ferri qui exsequias eant, ne illi possint corpus olfacere. Voluptas et mollitas omnibus aliis, etiam morti ipsi, anteponuntur.
septem] Sex puellae pallium corporis ferunt atque una ipsa est mortua. Sex est hominum numerus solitus qui aut pallium aut loculum ferunt.
Locus difficilis. Nonnulli, inter quos Ludovicus Armstrong ipse numerabatur, putant nos debere intellegere Iosephum McKennedy hoc in loco suam vel virilitatem vel dulcedinem iactare. Nam etiam puellae larva quae potest usque ad diem irae totum per mundum vagari neminem narratore meliorem inveniet. Alii putant hunc locum irrepsisse ex alio carmine vel quodam tempore quo carminis argumentum non esset puellae mortem sed discidium inter amantes actum. Sunt autem alii qui locum mutent ut sensus sit facilior. Equidem sto cum Ludovico Armstrong.
Hoc in loco carmen Anglicum locutione utitur cuius sensus est translatus a lusu striato, sive "Poker" ut vocatur. Quamquam ille lusus non est mihi bene notus neque omnes regulas satis compertas habeo, puto tamen Iosephum McKennedy velle cum aureo nummo sepeliri quo possit Deo monstrare se non decoxisse sed pecuniam habere.
lividis / a diabolis aleatoriis] Genus carminum iassiacorum quo hoc carmen nostrum nonnumquam (sed haud prorsus recte) contineri dicitur, id est musica livida, nomen sibi vindicat ab adagio Neo-Aurelianensi quod ad taedium vitae spectat. Lividi enim daemones dicebantur eos exsequi, qui laborarent desperatione. Unde carmina tristiora ipsa vocabantur "livida" atque hodie illo nomine vocantur. Alii cantores in carminis calce dicunt dolorosum hominem esse propter Sancti Iacobi hospitium animo demissum, alii aleatoris taedio vitae, id est, lividis a diabolis et aleatoribus propriis oppressum.
<object width="445" height="364"><param name="movie" value="http://www.youtube-nocookie.com/v/3kY4sqoUBeM&hl=en&fs=1&color1=0x3a3a3a&color2=0x999999&border=1"></param><param name="allowFullScreen" value="true"></param><param name="allowscriptaccess" value="always"></param><embed src="http://www.youtube-nocookie.com/v/3kY4sqoUBeM&hl=en&fs=1&color1=0x3a3a3a&color2=0x999999&border=1" type="application/x-shockwave-flash" allowscriptaccess="always" allowfullscreen="true" width="445" height="364"></embed></object>
Radices illius carmen retrorsum in saeculum duodevicesimum praeter dubitationem, et fortasse etiam longius tendent. Nam anno 1848º quidam cantor Hibernicus dixit se carmen cui titulus "Perditus homo atque infelix" anno 1790º Dublini didicisse. Quo in carmine symphoniaci persona militem quendam in Sancti Iacobi Hospitio convenit; qui miles dolorosus quadam causa ignota luget et pro muliere mortua et pro semet ipso morituro. Saeculo autem undevicesimo divulgata est editio quaedam in qua miles exoptat,
Utinam illa me ante certiorem fecisset quam effecisset ut aegrotarem! potuissem enim pilulas calcemque hydrargyri albam mihi comparare!
Quibus medicamentis illo tempore scabies tractabatur quae a Batavis "Hispanica," ab Anglis Italisque "Gallica," a Turcis "Christiana" vocabatur: id est Syphilis. Itaque puella propter eandem luem e vita excedit qua ipsa militem iam donaverat: qui scit se moriturum. Quod cum moribus ac sententiis undevicesimi saeculi optime convenit, et fortasse indicat carmen etiam vetustius reapse ad Graecorum elephantiasem olim spectasse, quia in Sancti Iacobi hospitium homines leprosi trudebantur.
Cum ad Americam septentrionalem a Britannia carmen pervenisset, diversas in formas est carmen mutatum. In Texia, armentarius quidam, quippe qui peccatum (cuiusdam generis ignoti) sibi admisisset, sclopetis est trucidatus in oppidulo cui nomen Laredo et, moriens, de suo funere loquitur. Kentukienses autem cantabant de homine pulchro et meretricibus dedito in quem inscium incautum inopinantem (cum in lupanari scortaretur) duo custodes publici incidissent, quos furens occidit. Ipse hominum percussor, Dilger nomine, deprehensus capite est damnatus ac postea, ut nonnumquam fit, carminibus celebratus. Novi Aureliani, carmini addita sunt et novum melos, more Iassiaco, et archetypa ut aiunt Novo Aureliani propria: symphoniaci madidique aleatores, necnon lividi diaboli.
<object width="445" height="364"><param name="movie" value="http://www.youtube-nocookie.com/v/DBk3jwNSteo&hl=en&fs=1&color1=0x3a3a3a&color2=0x999999&border=1"></param><param name="allowFullScreen" value="true"></param><param name="allowscriptaccess" value="always"></param><embed src="http://www.youtube-nocookie.com/v/DBk3jwNSteo&hl=en&fs=1&color1=0x3a3a3a&color2=0x999999&border=1" type="application/x-shockwave-flash" allowscriptaccess="always" allowfullscreen="true" width="445" height="364"></embed></object>
Nemo Oudeishttp://www.blogger.com/profile/13750722451680473638nemo.nusquam@gmail.com4tag:blogger.com,1999:blog-32483507.post-20013627285907540502009-05-13T21:43:00.035-04:002009-05-15T10:37:44.366-04:00Vita Regis Sullivan
Rex Cleveland Sullivan, qui vulgo Roy vocabatur, Virginiensis vir qui silvas in valle c.n. Shenandoah sitas custodiebat, anno millesimo nongentesimo duodecimo natus est et post annos unum et septuaginta diem obivit. Cuius de pueritia, de moribus, de factis parum reperire potui, cum parum ipse fecerit fama dignum. Nihilominus sunt in Regis vita nonnulla quae miranda esse videantur.
Anno enim millesimo nongentesimo quadigesimo altero, Rex saltuarius, triginta annos natus, cum in specula staret et silvam intuebatur, tanta fulminis vi est crus percussus ut pollicis pedis unguis sit excussus. Fulminatus tamen vivebat, quod raro fit, ac potuit suam fabulam diunariis narrare.
Satis placide degisse videtur annos septem et viginti, de quibus ne verbum quidem scriptum reperire potui. Anno tamen millesimo nongentesimo undeseptuagesimo idem vir, dum vehiculum onerarium montanam per viam gubernaret, de caelo est iterum tactus. Cui exanimi iacenti supercilia sunt exusta; iterum tamen vires et corpus sibi revocavit. Anno succedente cum ante domicilium suum staret, humerus sinister tertio ictu est flammis absumptus. Post annos duos Rex in statione seu sede saltuaria versabatur, cum quarta vice fulminatus aquam in caput ardens effundit. Ex quo tempore conabatur hamam aquae plenam semper secum in vehiculo ferre. Nonnullas menses quandocumque nubem conspexerat, terrore perculsus et timens ne daemon quidam invisus se occidere quinta vice conaretur, solebat in vehiculo ferreo se abdere, una cum hama, ne iterum percuteretur.
Quod, si vesanum esse hominibus rationabilibus videretur, ratione tamen haud prorsus carebat. Rex enim proximo anno cum nubem parvam atque humilem conspexisset autoraeda vectus fugere coepit. Metu commotus, putabat nubem se persequi, quod vix credi potest; nihilominus, cum putaret se satis longe abesse a nube, e vehiculo desilluit, nubem paulisper intuebatur, et spectabat fulmen subito de caelo in se emissum. Quod petasum capillosque incendit, Regem ipsum spatium decem pedum a curro automatario coniecit, caligam corigiis adhuc nodatis a pede excutit. Rex tamen ex providentia aquam secum quocumque ferens potuit caput restinguere.
Anno millesimo nongentesimo septuagesimo sexto, dum Rex campum quendam tentorium inspiciebat, ut certior fieret omnes in tentoriis et sacculis dormitoriis habitantes tutos et securos se habere, sextum fulmen iactum talum laesit. Item anno proximo placide piscabatur cum ex inopinato id accidit quod facile iam potes tu, lector, coniectare. In valetudinarium est exceptus, pectus et ventrem adustus.
Itaque septies de caelo fulmine est tactus. At dicitur a quibusdam rationabile esse in tribus millibus hominum, nullo consilio adhibito sed potius casu toto e mundo electis, singulum fulmine percussum iri. Satis constat porro secundum leges mathematicas exspectationem seriei rerum absolutarum neque aliunde pendentium esse summam, quae efficiatur ex exspectationibus, quae cuique rei obtingant, inter se multiplicandis. Itaque, probabilitas proxime idem valet ac haec proportio tam exigua ut verbis Latinis referri vix possit:
1  :  2 187 000 000 000 000 000 000 000
Nec dubitare possum quin homines sint superstitiosi qui velint seriem casuum tam longe a ratione exspectationibusque disiunctam cuidam arbitrio ut aiunt “praeternaturali,” vel deis vel daemonibus vel Fortunae, ascribere. Rex ipse, etsi post quintum fulminis ictum superstitione est afflictus, post tamen septimum, cuidam diunario roganti num ille putaret Deum conari eum interficere, respondisse fertur:
Domine! Utinam scirem! Res pessime sese habent; non tamen credo Deum me persequi. Nam si Ille voluisset, primus fulminis iactus suffecisset.
Hic enim custos vel tutor silvarum in regione montuosa versabatur, et munere saltuariuo apertis in locis atque in turribus fungebatur. Fulminis periculum saepius subibat quam plerique, itaque magis consentaneum est cum ratione eum multoties est percussus.
Adhuc nonnullis fortase videtur esse historia miranda, et praesertim cum homo mortalis septies fulmine ictus vixerit; sed in memoria debemus tenere eum non potuisse septima vice e caelo ici nisi post sextum ictum adhuc vivus esset, nec sexta vice nisi post quintum, nec quinta vice nisi post quartum: si mortuus esset, nullo modo iterum fulmine percussus esse potuisset.
Si felix et fortunatus Rex ille fuisse videtur, quippe qui septies e Fati faucibus evaserit, adhuc restat ut eius vitam septies servatam consideremus, quoad ex frustis rerum gestarum a diunariis relatis possumus. Amici enim Regis dicuntur eum coepisse timere, et, praesertim cum tonitrus audiretur, eius consuetudinem defugisse; itaque solum sub sole potuit amicos colere. Ipse porro fertur uxorem duxisse, quae feliciter vita diei superaverit quo ipsa, foris iuxta maritum stans cum vestimenta nuper lauta in funiculum affigeret ut exsiccarentur, infeliciter fulmine icta esset. Nescio quo anno illa e vita excedit, sed ante maritum vita defuncta esse videtur. Rex enim aetate provectus id passus est quod in vita est maribus tristissimum: amore cadere. Nam satis constat eum feminam quandam adamasse neque esse redamatum. Tristissima igitur noctis hora, tertio die mensis Septembri, mundi salvationis anno millesimo nongentesimo octogesimo tertio, sclopetum in se collineavit et id, quod caelestis ignis fulminis septies nequiverat, ipse fecit, amoris perditi causa.
Nemo Oudeishttp://www.blogger.com/profile/13750722451680473638nemo.nusquam@gmail.com8tag:blogger.com,1999:blog-32483507.post-72778281521777348682009-05-09T21:02:00.018-04:002009-05-10T09:25:20.708-04:00De columbulillis
Haud raro fit, et praesertim apud carminum amatoriorum conditores, ut nomina diminuta reperiantur. Catullus enim anseris medullulam, imulam oriculam, manus mollicellas certe conscribillit. Etiam amantes comici talibus formis utuntur: Plautus nobis amatorculos tradidit, quos Anterastilis et eius soror tam callida quam docta vix aegreque inveniunt. Rarius, tamen, inveniuntur diminutiva duplicia.
Abhinc hebdomades nonnullas, apud Jaume, Sandra doctissima et callidissima mentionem fecit de Iohannis Bonefonii Pervigilio Veneris, cuius verba aliquatenus insolita laudavit haec:
turturilla poetae et columbulilla
Illa avis nidulum satis notum sibi contexit nonagesima sexta in Senecae epistola:
Itaque hi qui iactantur et per operosa atque ardua sursum ac deorsum eunt et expeditiones periculosissimas obeunt fortes viri sunt primoresque castrorum; isti quos putida quies aliis laborantibus molliter habet turturillae sunt, tuti contumeliae causa.
Haec tamen rarior: quis auceps primus has "columbulillas" laqueo cepit? Plinius in libri noni epistola vicesima quinta loquitur de "passerculis et columbulis"; utraque tamen forma modo semel est diminuta. Apud Marcum Antonium Muretum tamen in Iuvenilium carmine vicesimo tertio Margaris poetam rogat:
Dehinc dices mihi, mi tenelle passer,
Annon ipsa tibi una sum columba?
Tua una ex animo columbulilla?
Tuum mel? Tuum suavitas? Tuum cor?
Ut potest in eiusdem paginae calce conspici, Frotscher editor putavit Muretum ipsum vocabulum sibi effinxisse. Itaque Iohannes Bonefonius videtur aut Mureti Iuvenilia legisse aut eodem animo ipse columbam bis diminuisse. Quod haud nimis longe a ratione abest, propter hendacasyllaborum mensuram: nam "columbulilla" versum iure claudit.
Bonefonius porro et paulo infra:
Ferox, improba, dura, quid moraris
sic me languidulum? Quid illa linguae
mella sugere, quid suavis auram
oris colligere, et tenaciora
vetas conserere invicem labella?
Illud languidulum apud Catullum legitur, qui "languidulos somnos" sexigesimo quarto in carmine posuit, necnon postea apud Arthurum Rimbaud, qui scripsit, ubi Ver erat, hos versus:
Interea longis fessos erroribus artus
deponens, iacui viridanti in fluminis ora
murmure languidulo sopitus, et otia duxi
permulsus volucrum concentu auraque Favoni.
Velim scire utrum illae volucres fuerint turturillae an columbulillae.
Nemo Oudeishttp://www.blogger.com/profile/13750722451680473638nemo.nusquam@gmail.com2tag:blogger.com,1999:blog-32483507.post-81601779751899318042009-05-08T17:20:00.004-04:002009-05-08T17:31:03.461-04:00Actum'st!
Probationes ultimas subii, commentationem defendi, omnia necessaria perfeci. Tandem tempore subsicivo frui possum: puto me velle Ciceronis libros De Natura Deorum legere necnon quaedam Basia et alia carmina recentiora. Etiam gestio reliquam partem Holbergii Itineris perlegere, nam rem inceptam habere neque absolutam maxime displicet, praesertim cum liber ipse maxime placeat.
Etiam debeo Virginiam et Floridam mox visitare, illam ut amicos parentesque visam, hanc ut novam diaetam inveniam conducamque. Et fortasse ut crocodilum inveniam quem in deliciis proximo animo habeam... multo enim melius esset crocodilum quam canem felemve curare :)
Nemo Oudeishttp://www.blogger.com/profile/13750722451680473638nemo.nusquam@gmail.com2tag:blogger.com,1999:blog-32483507.post-68521786208022321122009-04-14T01:14:00.012-04:002009-05-09T18:56:59.820-04:00De Piratis Pacatis
Duae fabulae narrantur.
Primum diunarii dicebant unum e piratis navem venatoriam c.n. USS Bainbridge conscendisse ut negotium ageret de captivo reddendo. Captivum illum nauclerum, qui antea in mare insiluisset ut a piratis effugeret, iterum potuisse idem facere ac milites navales et Americanos, dum captivus nataret quominus ab aliis piratis sclopetis armatis reciperetur vel occideretur, stragem in scapha fecisse. Omnes piratas in scapha esse statim occisos, captivum esse servatum, alium piratam in nave Americana esse comprehensum.
Deinde nova fabula circumferebatur: dum piratae navem mercatoriam capere et nauclerum captivum ducere conarentur, naves mercatorias piratis resistentes unum ex illis quodam instrumento perfodisse, qua de causa ille pirata navem Bainbridge conscenderet ut medici Americani possent eum curare. Dum medici Americani munera humana perite et bona fide absolverent, alios piratas dolosos in scapha paravisse captivum trucidare et sclopetum ad caput apposuisse. Quo conspecto, tres milites navales in navis venatoriae puppe dispositos statim et accuratissime omnes tres piratas eodem tempore et singulis glandibus metallicis necavisse, deinde alios milites scapham conscendisse et captivum a piratis mortuis liberavisse. Piratam qui a medicis curaretur esse comprehensum.
Utra fabula sit vera, parum refert. Captivus enim nauclerus incolumis est servatus, tres e piratis sunt mortui, alius captus in ius vocabitur. Qui dicitur esse puer sedecim annos natus necnon primus qui coram iudicibus Americanis de piratica accusatus sit a tempore quo Thomas Jefferson Civitatibus Foederatis praeerat. Si damnatus erit, reliquam partem vitae ut aiunt naturalis in carceribus Americanis teret, a patria parentibusque longe semotus.
Alii piratae, qui quoque videntur esse pueri, praeterito anno navem Turcicam, c.n. Yasa Neslihan, ceperunt et pelliculam cinematographicam de nave capta descripserunt. Quod videtur esse illis piratis Somaliensibus mos solitus, fortasse propter aetatem in res leviores proclivam. Quam pelliculum infra apposui, cum nullam aliam imaginem idoneam invenire potuissem.
<object id="flashObj" width="404" height="436" classid="clsid:D27CDB6E-AE6D-11cf-96B8-444553540000" codebase="http://download.macromedia.com/pub/shockwave/cabs/flash/swflash.cab#version=9,0,47,0"><param name="movie" value="http://c.brightcove.com/services/viewer/federated_f9/1813626064?isVid=1&publisherID=1564549380" /><param name="bgcolor" value="#FFFFFF" /><param name="flashVars" value="videoId=19190628001&playerID=1813626064&domain=embed&" /><param name="base" value="http://admin.brightcove.com" /><param name="seamlesstabbing" value="false" /><param name="allowFullScreen" value="true" /><param name="swLiveConnect" value="true" /><param name="allowScriptAccess" value="always" /><embed src="http://c.brightcove.com/services/viewer/federated_f9/1813626064?isVid=1&publisherID=1564549380" bgcolor="#FFFFFF" flashVars="videoId=19190628001&playerID=1813626064&domain=embed&" base="http://admin.brightcove.com" name="flashObj" width="404" height="436" seamlesstabbing="false" type="application/x-shockwave-flash" allowFullScreen="true" swLiveConnect="true" allowScriptAccess="always" pluginspage="http://www.macromedia.com/shockwave/download/index.cgi?P1_Prod_Version=ShockwaveFlash"></embed></object>
Nemo Oudeishttp://www.blogger.com/profile/13750722451680473638nemo.nusquam@gmail.com4tag:blogger.com,1999:blog-32483507.post-19318322244853881132009-04-11T23:12:00.019-04:002009-05-09T20:02:58.828-04:00De prosa numerosa et Humanistica
Fortasse potest fieri ut hic index, etsi haud perfectus, sit aliis usui. Quem adhuc recenseo ut menda corrigam.
Arribas Hernáez, María Luisa. "Acerca del uso de la cláusula en las Décadas de Antonio de Nebrija." Antonio de Nebrija: Edad Media y Renacimiento. Edd. Carmen Codoñer Merino et Juan Antonio González Iglesias, 277–286. Salamanca: Ediciones Universidad de Salamanca, 1994.
Agricola, Rodolphus. Rudolph Agricola: Letters. Ed. Adrie van der Laan et Fokke Akkerman. Tempe, Arizona: Arizona Center for Medieval and Renaissance Studies, 2002.
Blanco Pérez, José Ignacio. Humanistas médicos en el Renacimiento Vallisoletano. Burgos: Universidad de Burgos, 1999.
Castro Gasalla, María Paz. "El ritmo en los finales de los Iacobi I regis Aragonum cognomento expugnatoris libri XX de Bernardo Gómez Miedes." Humanismo y pervivencia del mundo clásico. Actas de I Simposio sobre humanismo y pervivencia del mundo clásico, (Alcañiz, 8 al 11 de mayo de 1990),315–322. Cadiz: 1993.
Ciceronian Controversies. Ed. JoAnn DellaNeva et Brian Duvick. The I Tatti Renaissance Library 26. Cambridge, MA: Harvard University Press, 2007.
Deneire, Tom. "Laconicae Cuspidis Instar": The Correspondence of Justus Lipsius: 1598. Critical Edition with Introduction, Annotations and Stylistic Study (quod nondum est divulgatum).
Díaz y Díaz, P.R.. "Vossius y el ritmo de la prosa artística." Estudios de métrica latina. Edd. J. Luque Moreno et P.R. Díaz y Díaz, 281-302. Granada: Universidad de Granada, 1999.
Fontán, Antonio. Humanismo romano: clásicos, medievales, modernos. Barcelona: Planeta, 1974.
González González, José Manuel "Las cláusulas métricas en el humanista valenciano Vincente Blas García." Actas del VIII congreso Nacional de Estudios Clásicos (Madrid, 1991), 445–450. Madrid: 1994.
Henderson, Judith Rice. "Valla's 'Elegantiae' and the Humanist Attack on the 'Ars Dictaminis'." Rhetorica, Vol. 19, No. 2. (Vere, 2001): 249–268.
Leonhardt, Jürgen. Dimensio syllabarum: Studien zur lateinischen Prosodie- und Verslehre von der Spätantike bis zur frühen Renaissance, mit einem ausführlichen Quellenverzeichnis bis zum Jahr 1600. Göttingen: Vandenhoeck & Ruprecht, 1989.
Lindholm, Gudrun. Studien zum mittellateinischen Prosarhythmus. Studia Latina Stockholmiensia, 10. Stochkholm: 1963.
López Grigera, Luisa. La retórica en la España del Siglo de Oro. Salamanca: Universidad de Salamanca, 1994.
Fernández López, Jorge. "El numerus en las retóricas españolas del Siglo de Oro." Estudios de métrica latina. Edd. Jesús Luque Moreno et P.R. Díaz y Díaz, 341–354. Granada: Universidad de Granada, 1999.
Luque Moreno, Jesús. "¿Clausulas ritmicas en la prosa de Gines de Sepulveda?" HABIS 14 (1983): 85–105.
Luque Moreno, Jesús. "En torno a la antigua doctrina sobre la prosa métrica." Actas del V Congreso Español de Estudios Clásicos, 421–429. Madrid: 1978.
Mack, Peter. "Vives's De ratione dicendi: Structure, Innovations, Problems." Rhetorica, Vol. 23, No. 1 (Hieme, 2005): 65–92.
Maestre Maestre, José María. El humanismo alcañizano del siglo XVI: textos y estudios de latín renacentista. Cádiz: Servicio de Publicaciones, Universidad de Cádiz, 1990.
Maestre Maestre, José María. Introducción III.5.1. "¿Prosa literaria o prosa funcional en el latín del Annalium liber primus?: Las claúsulas métricas" In Juan de Verzosa, Anales del reinado de Felipe II. Ed. Maestre Maestre, cxiv-cxxi. Madrid: Laberinto, 2002.
Martellotti, G. "Clausole e ritmi nella prosa narrativa del Petrarca." Studi petrarcheschi 4 (1951): 207–219.
Meerhoff, Kees. Rhétorique et Poétique an XVIe siècle en France. Du Bellay, Ramus el les autres. Studies in Medieval and Reformation Thought, Vol. XXXVI. Leiden: E. J. Brill, 1986.
Merino Jerez, Luis. "Numerus en la Rhetorica del Brocense: evolución, fuentes e implicaciones." Humanismo y pervivencia del mundo clásico : actas del I Simposio sobre Humanismo y pervivencia del mundo clásico, (Alcañiz, 8 al 11 de mayo de 1990). Edd. José María Maestre Maestre et Joaquin Pascual Barea. Vol. 2, 633–642. Cádiz: Instituto de Estudios Turolenses: Servicio de Publicaciones de la Universidad de Cádiz, 1993.
Monterroso, A.; Rodriguez, E.; Sánchez, F.; et Solana, J. "De Rebus Gestis Caroli V, Datos para un análisis de sus cláusulas métricas." Actas del Congreso Internacional sobre el "V Centenario del nacimiento del Dr. Juan Ginés de Sepúlveda" celebrado en Pozoblanco, del 13 al 16 de febrero de 1991, Córdoba, Excmo, 151–154. Ayuntamiento de Pozoblanco, 1993.
Núñez Gonzalez, Juan Maria. Cicerón en el Renaciemiento español. Ph.D. Dissertation, Universidad de Valladolid, 1982.
Núñez Gonzalez, Juan Maria. "Ciceronianismo y latín renacentista." Minerva 5 (1991): 229–257.
Núñez Gonzalez, Juan Maria. "Compositio, concinnitas y numerus en el Renacimiento." Homenatge a Josep Alsina: actes del Xè Simposi de la Secció Catalana de la SEEC (Tarragona 1990). Edd. José Alsina, Joana Zaragoza, Antoni González Senmartí, Esther Artigas. Tarragona: Diputació de Tarragona, 1992
Núñez Gonzalez, Juan Maria. El ciceronianismo en España. Serie Lingüística y filología 17. Valladolid: Secretariado de Publicaciones de la Universidad de Valladolid, 1993.
Núñez Gonzalez, Juan María. "El numerus oratorius. Panorama de sus principales problemas y métodos." Estudios de Drama y Retórica en Grecia y Roma. Ed. Gaspar Morocho Goyo, 305–321. León: Universidad de León, 1987.
Núñez González, Juan María. "Las clausulas metricas latinas en el Renacimento." Latomus 53 (1994): 80–94.
Núñez González, Juan María. "La doctrina del oratorius numerus en Cicerón, Quintiliano y Pierre de la Ramée." In Quintiliano, historia y actualidad de la retórica: actas del Congreso Quintiliano: historia y actualidad de la retórica: XIX Centenario de laInstitutio Oratoria. Edd. Tomás Albaladejo Mayordomo, José Antonio Caballero López, Emilio del Río Sanz, 1447–1456. Logroño: Gobierno de la Rioja, Instituto de Estudios Riojaanos, 1998
O'Brien, John. "Translation, philology and polemic in Denys Lambin's Nicomachean Ethics of 1558." Renaissance Studies: Journal of the Society for Renaissance Studies. Vol. 3, No. 3 (Sept., 1989): 267–289.
Orlandi, Giovanni. "Clausole ritmiche e clausole metriche nelle Familiari del Petrarca." In Motivi e forme delle Familiari di Francesco Petrarca: Gargnano del Garda (2–5 ottobre 2002). Ed. C. Berra, 291–321. Milan: Cisalpino, 2003.
Orlandi, Giovanni. "Metrical and Rhythmical Clausulae in Medieval Latin Prose: Some Aspects and Problems." In Proceedings of the British Academy 129 (2005): 395-412.
Pérez Ibáñez, Maria Jesús. El humanismo médico del siglo XVI en la Universidad de Salamanca. Valladolid: Universidad de Valladolid, 1998.
Pozuelo Calero, Bartolomé. "El numerus en el De rebus gestis Philippi II de Sepúlveda a la luz de la teoría de Estrebeo." Actas del Congreso Internacional sobre el "V Centenario del nacimiento del Dr. Juan Ginés de Sepúlveda" celebrado en Pozoblanco, del 13 al 16 de febrero de 1991, Córdoba, Excmo, 155-168. Ayuntamiento de Pozoblanco, 1993.
Puccioni, Giulio. "Il numerus nel Coniurationis Commentarium del Poliziano." Maia 23 (Oct.–Dec. 1971): 338-346.
Ramos Maldonado, Sandra Inés. Introducción II.1.1, "La Prosa Oratoria." In Bernadino Gómez Miedes, Comentarios sobre la Sal. Ed. Ramos Maldonado, lxxviii–lxxxix. Madrid: Laberinto, 2003.
Sánchez Salor, E. "El numerus naturalis en la estética del XVI" Mnemosynum C. Codoñer a discipulis oblatum. Ed. A. Ramos Guerreira, 297–308. Salamanca, 1991.
Solana Pujalte, Julián. "Los estudios sobre el numerus en la prosa de los humanistas españoles (1983–1994)." Minerva 10 (1996): 125–144.
Solana Pujalte, Julián. "¿Cláusulas métricas en la prosa Hispano-Latina del s. XVI?" Humanismo y Pervivencia del Mundo Clásico. Actas de I Simposio sobre Humanismo y pervivencia del mundo clásico, (Alcañiz, 8 al 11 de mayo de 1990), 1033–1045. Cadiz: 1993.
Solana Pujalte, Julián. "Las clausulas metricas en la prosa historiográfica de Juan Ginés de Sepúlveda: un intento de sistematización." Actas del Congreso Internacional sobre el “V Centenario del nacimiento del Dr. Juan Ginés de Sepúlveda” celebrado en Pozoblanco, del 13 al 16 de febrero de 1991, Córdoba, Excmo, 131–150. Ayuntamiento de Pozoblanco, 1993.
Tesón Martín, Luciano. "Prosa rítmica en Lucio Marineo Sículo" Actas del VIII congreso Nacional de Estudios Clásicos (Madrid, 1991), 595–598. Madrid: 1994.
Tunberg, Terence Owen. "A Study of Clausulae in Selected Works by Lorenzo Valla." Humanistica Lovaniensia 41 (1992): 104–133.
Tunberg, Terence Owen. "The Latinity of Lorenzo Valla's Gesta Ferdinandi regis Aragonum." Humanistica Lovaniensia 37 (1988): 30–78.
Ward, John O. "Rhetorical Theory and the Rise and Decline of Dictamen in the Middle Ages and Early Renaissance." Rhetorica, Vol. 19, No 2 (Vere, 2001): 175–223.
Zappacosta, Guglielmo. "De Erasmi Ciceroniani quaestiuncula." Latinitas 16 (1968): 211–217.
Nemo Oudeishttp://www.blogger.com/profile/13750722451680473638nemo.nusquam@gmail.com4tag:blogger.com,1999:blog-32483507.post-37947889293037764422009-04-10T17:00:00.011-04:002009-04-11T12:03:49.933-04:00Iterum de piratis pacandis
Ut mendum corrigam, navis venatoria c.n. USS Bainbridge nulla videtur secum gessisse helicoptera, etsi plerumque tales naves duo portant et primis a diunariis dicebantur helicoptera adhibere. Nihilominus aeroplana speculatoria atque eminus directa quae "ScanEagle" vocantur secum habet, quibus possit et cymbulam (ubi piratae captivum Americanum tenent) et mare tueri, ne quid ex improviso accidat. Piratarum enim comites dicuntur classem captivarum navium ad locum nunc movere, ut auxilium illis quattuor ferant. Inter classem dicitur esse navis mercatoria et Germana, c.n. Hansa Stavanger, ac Taiwanensis navis piscatoria. Piratae enim volunt captivis tamquam scutis uti, quominus aliae naves se aggrediantur.
Post longam hebdomadam, Galli tandem suo modo pacem attulerunt aliis piratis qui scapham veliferam et Gallicam cepissent. Nam familia quaedam Gallica, cuius pater fuit artibus techinics peritus et mater venditricem mercatoremve, decrevit se respuere vitam vulgarem et nimis, suorum sententia, mercatus plenam. Qua de causa navem emerunt. Cum fere omnes alii homines per totum orbem terrarum audivissent haud prudens esse prope Somaliam navigare, et cum navis fregata et Gallica c.n. Floréal eos monuisset ne conarentur per illam regionem scapham duodecim pedum longitudine gubernare, nihilominus hi Galli, qui putabant se vitam vulgarem arcere et melius quam militam navalem de piratis iudicare posse, die Saturni sunt a piratis capti. Itaque hodie, cum scapha litus appropinquaret, milites classici et Galli, ne captivi in terram deducerentur, unde servari numquam possent, exspectantes donec multi piratae facile conspici possent, sclopetis accuratissimis pacem duobus piratis attulerunt subitam atque aeternam. Tertius pirata in mare perterritus insiluit. Statim octo milites Galli et exercitatiores navem conscenderunt et duos alios piratas comprehenderunt, sed non potuerunt vitare quin unus ex captivis, paterfamilias, altero ab pirata crudeliter interficeretur. Quae navis est tertia a Gallis recapta.
Navis fregata USS Halyburton, quae mox adveniet ut auxilum USS Bainbridge ferat.
Utrum Americani aliter quam Galli possint efficere ut captivus Americanus tutus atque incolumis reddatur necne, adhuc est incertum. Ille tamen captivus iam semel, circa media nocte, paulisper effugere potuit et in mare insilere, sed piratae sclopetis armati potuerunt eum recipere. Si iterum fortasse potuerit piratarum manibus evadere, multo facilius erit nautis nostris pacis fidem defendere ac servare. Quod ad officium absolvendum nunc ad navem venatoriam USS Bainbridge admovetur navis fregata USS Halyburton, quae secum duo helicoptera certe gerit. Milites navales et delecti qui "SEALs" vocantur etiam dicuntur adesse, qui sicut Galli audacioribus in rationibus negotia agendi exerceantur.
Navis bellica c.n. USS Boxer, quae navis praetoria est classis contra piratas instructae.
Alia navis bellica c.n. USS Boxer, ad impetus tam terrenos quam aquatiles faciendos instructa, quoque mox adveniet, quae navis praetoria est classis ex omnibus gentibus comparata ad piratas pacandos.
Nemo Oudeishttp://www.blogger.com/profile/13750722451680473638nemo.nusquam@gmail.com0tag:blogger.com,1999:blog-32483507.post-61462418706543031522009-04-08T22:23:00.025-04:002009-04-10T15:34:16.673-04:00De Piratis Pacandis
Hodie Norfolkiae, urbe in Virginia civitate sita ubi diu habitaveram, nuntiatum est navis mercatoriae et Americanae magistrum, civem Americanum, prope Somaliam a piratis esse captum. Id quod ducentis iam annis nobis non accidit.
Navis Danica, c.n. Maersk Alabama, Americano sub vexillo necnon ab Americanis gubernata, cibos Mombasam ferebat ut ieiuni Africani sublevarentur. Tres quinqueve horas piratarum scaphae navem persequebantur et sclopetis quae automatica vocantur eam oppugnabant donec quattuor piratae tandem potuerunt in navem conscendere. Quibus nautae Americani viginti, qui non putantur armati fuisse, nescioquomodo duodecim horas repugnabant et unum e piratis ipsi ceperunt; alii tamen tres piratae scaphis effugerunt cum navis magistro rapto. Indutiis pactis, nautae Americani cum piratis agebant ut obsides suis quisque comitibus redderentur. Itaque nautae bona fide piratam piratis remiserunt; illi tamen vafri et dolosi captivum adhuc retinent Americanum. Nunc et Americani et sociorum naves longae illam vastis oceani Indici partem petunt, inter quas navis venatoria USS Bainbridge, etiam Norfolkensis, numeratur.
Nunc navis illa venatoria, quae nomen Williami Bainbridge sibi vindicat, in piratas Africanos et novos movetur, etsi, sicut Williamus ipse, aliquatenus serius quam opus fuisset. Num nautae nostri possint efficere ut piratae Somalienses pacem accipiant, mox discemus. Dicuntur tamen quasi persuasionis instrumenta ad negotia agenda secum gerere sclopeta et tormenta et torpedines et duo helicoptera bene armata et centum tela missilia directaque quae possunt hostes millibus passum mille et quingentis distantes ferire; necnon maximam iram.
Nemo Oudeishttp://www.blogger.com/profile/13750722451680473638nemo.nusquam@gmail.com3tag:blogger.com,1999:blog-32483507.post-55545424065718993512009-04-07T00:56:00.004-04:002009-04-07T01:08:17.256-04:00De nivibus
Iterum ningit, etiam mense Aprili! Quam iniustum nobis se praebet caelum atque inconstans: nam Solis die, ut propter diei nomen decuit, sol spledebat et radiis tam terram quam hominum animas calefaciebat et gaudia nobis omnibus attulit. Hac tamen nocte ningit.
At unum mihi est hoc solacium: quod novum emi petasum, quo frigora pelleretur.
Nemo Oudeishttp://www.blogger.com/profile/13750722451680473638nemo.nusquam@gmail.com2tag:blogger.com,1999:blog-32483507.post-88373586005186226462009-04-04T22:09:00.006-04:002009-04-05T02:12:35.656-04:00De praelusione attemptata
Bene cenavimus hodie in quadam popina ubi potui tantum holera comesse, id quod aliquando difficilus esse videtur in Kentukia, terra in carnem pinguemque procliviori. Postea discipula quaedam acroasin habuit quasi praelusionem, quia necesse erit illi mox coram professoribus eandem oratiunculam habere ut possit ad gradum illum qui "magistralis" vocatur attingere. Iucundum erat atque omnes probi discipuli comiter acroasin audiverunt et postea nonnulla rogabant quibus condiscipula argumentum etiam firmius facere possit. Postremo aliam amicam conveni et de rebus tam Graecis quam Latinis diu confabulabamur. Nunc, secunda hora matutina, tam defessus sum ut vereor ne scribens obdormiam. Itaque curate lectores ut bene dormiatis.
Nemo Oudeishttp://www.blogger.com/profile/13750722451680473638nemo.nusquam@gmail.com0tag:blogger.com,1999:blog-32483507.post-51969092645747400582009-04-02T21:45:00.004-04:002009-04-03T00:38:02.721-04:00De suffragiis datis
Suffragiis decem a lectoribus benignis atque amicis latis, flores pulchros meridionali sub sole carpam. Ad quem finem epistulam heri Floridiensibus publicum per cursum misi quo certiores fierent me esse venturum. Itaque ultima pensa a Kentukiensibus assignata nunc curo absolvenda, ut mense Maio ineunte ad gradum tandem attingam qui "magistralis" vocatur. Unus adhuc est libellus mihi scribendus de legibus medii (ut dicitur) aevi et de Iohanna puella Aurelianensi, atque, id quod nunc maximi mihi momenti videtur, Kalendis Maiis commentationem academicam coram professoribus defendam.
Nunc tamen longissimam post hebdomadem est dormiendum.
Nemo Oudeishttp://www.blogger.com/profile/13750722451680473638nemo.nusquam@gmail.com2tag:blogger.com,1999:blog-32483507.post-72044246062260383282009-03-26T23:10:00.008-04:002009-03-27T00:30:27.947-04:00De bona nota accepta
Libellis academicis mihi scribendis iterum obrutus nimis diu nihil hac in pagina scripsi. Sed nuntium bonum accepi una cum libello iam scripto ac lecto: quem bona nota signatum est redditum nec sine verbis blandis, ut in imagine apposita potest conspici. Quem Latine conscriptum non ad litterarum classicarum scholam exaravi sed potius historicam, quibus in scholis fere semper omnia pensa sunt Anglice scribenda. Benigna tamen et docta profestrix rerum gestarum sinivit me, discipulum pessimum, Latine scribere de legibus ecclesiasticis quae medio ut dicitur aevo pollebant. Res autem bene successit, qua de causa hoc in fine hebdomadis, cum de saeculi legibus scribam, iterum conabor argumentum Latine tractare.
Alium libellum hodie confeci de Solone poeta philosophoque, vel potius de "Solonis" personis quae apud Plutarchum Herodotumque inveniuntur atque illis in distichis versibusque iambicis qui "Soloni" adscribuntur; quam rem, pro dolor, Anglice et taediose scripsi. Cras in leges iterum incumbam (id quod hodie piger ignavusque debui incohare) et pensum parvum de Sallustio curabo.
Nemo Oudeishttp://www.blogger.com/profile/13750722451680473638nemo.nusquam@gmail.com3tag:blogger.com,1999:blog-32483507.post-43053752526326025082009-03-23T18:32:00.010-04:002009-03-23T19:51:44.422-04:00De floribus, pedibus, mulis, tyrannis luxuriosis
Ansgarius Legionensis abhinc dies tres nos monuit de Veris adventu. Hodie tamen mane Lexintoniam advenerunt veris prima indicia certa, cum arbores quae Magnoliae vocantur florescere coeperunt.
Nec possum, pro dolor, flores praetereundos diu quaerere, cum nonnullos libelli adhuc mihi sunt scribendi, inter quos nonnullas res animadverti quae studium meum etiam floribus plus excitabant. Conferatis quaeso hos versus e Solonis fragmento decimo quarto exceprtos:
Ἶσόν τοι πλουτοῦσιν, ὅτῳ πολὺς ἄργυρός ἐστι
καὶ χρυσὸς καὶ γῆς πυροφόρου πεδία
ἵπποι θ᾽ ἡμίονοί τε, καὶ ᾧ μόνα ταῦτα πάρεστι,
γαστρί τε καὶ πλευρῇ καὶ ποσὶν ἁβρὰ παθεῖν,
παιδός τ᾽ἠδὲ γυναικός, ἐπὴν καὶ ταῦτ᾽ ἀφίκηται,
ἥβη· σὺν δ᾽ ὥρῃ γίγνεται ἁρμόδια.
cum oraculo Pythio apud Herodotum reperto:
ἀλλ᾽ ὅταν ἡμίονος βασιλεὺς Μήδοισι γένηται,
καὶ τότε, Λυδὲ ποδαβρέ, πολυψήφιδα παρ᾽ Ἕρμον
φεύγειν μηδὲ μένειν, μηδ᾽ αἰδεῖσθαι κακὸς εἶναι
Tyranni nobiles et divites saepe apud poetas Graecos ἁβροὶ vocantur et sua ἁβροσύνῇ sine modestia delectari dicuntur. Aemuli enim atque imitatores sunt regum orientis partium. Aliqua autem ex parte pedes molles quoque videntur esse indicium tyranni: fortasse causa hac in re latet cur Oedipus e pedibus laboraverit. Nihil tamen refert; ut ad argumentum revertar, Croesus habetur quasi exemplar tyrannorum, cui νηπίῳ Solo ὁ σοφιστὴς adversus opponitur. Quam ad oppositionem Solonis fabellae de hominibus vere beatissimis narratae etiam videntur pertinere: Tellus enim, haud dives, etiam pro urbe, Peisistrati dissimilis, pugnavit et mortuus a concivibus est laudatus. Cleobis porro et Bito, cives Argivi atque athletae, sicut tyranni qui in certaminibus otium degunt, suas vitas tradiderunt pietatis et matris commodi causa, et a spectatoribus sunt laudati eodem modo ac cursores vel tyranni certantes laudantur. Itaque omnia Solonis, et ipse et fabulae, videntur esse tyrannorum propria sed ita inversa, ut non solum unius regis superbiam respuere sed etiam omnes tyrannos Graecarum urbium improbare videatur.
De ἡμιόνοις illis fortasse aliquid est dicendum; quid tamen sit, nescio. Non possum adseverare Solonem illis in versibus voluisse regem Lydorum clam nominare aut Persarum, vel Herodotum suum oraculum effinxisse post Solonem lectum; nihilominus pedes, muli, luxuria eodem in loco coniungi satis raro accidit ut eaedem res bis congestae inveniri sine quadam causa haud probabile videtur.
Nemo Oudeishttp://www.blogger.com/profile/13750722451680473638nemo.nusquam@gmail.com0tag:blogger.com,1999:blog-32483507.post-76514721795516812112009-03-22T21:30:00.019-04:002009-03-23T10:36:13.034-04:00De quiete recreationeque, ac de reditu ad officia facto
Ioannis Iovianus Pontanus in De Sermone libro primo haec de "hominis cupiditatem quietis ac recreationis" scripsit:
Principio, quod hominum vita tum corporis tum animi laborum plena est ac molestiarum, iccirco post labores cessatio quaeritur, in qua recreetur animus, atque inter molestias iocus. Natura enim duce, ad requietem trahimur ac voluptatem. Nam et a regibus et bene constitutis populis et a Romanis praecipue, gentium dominis, ludi fuere diversi etiam generis instituti, quibus spectandis tum populus universus tum magistratus ipsi relaxarentur quotidianis a laboribus negociisque susceptis et privatim et publice, quando et fossores et qui caedendis exercentur lapidibus et ioca inter se funditant oblectandi gratia et, illa ubi defuerint, cantu laborem mulcent leniuntque erumnas.
Cras incipiunt iterum scholae nostrae, post unius hebdomadis intervallum ad animum refocillandum datum. Etsi nullo pacto puto nos discipulos lapides caedere et fossas effodere, nihilominus etiam in vacationibus laborum semper restant nobis quaedam munera absolvenda. Hodie, ultimo feriarum die, conor libellum taediosum et (pro facinus indignum!) Anglice conficere atque in scholas crastinas me parare. At, cum scribam, non possum quin flores, iocos, dulces amicos amicasque in mentem revocem, quae imagines me ab officis aliquatenus avocant sed etiam me monet animum esse laxiorem, liberiorem, ob oblectamenta laetiorem.
Statim post verba Pontiani illa apposita sunt haec Tibulliana (II.6):
Crura sonant ferro sed canit inter opus.
Poeta de amatoris spe loquitur; Pontanus de intermissione laborum ad animum reficiendum necessaria. Ita de discipulis dici potest, studiorum amatoribus quibus semper est spes plura discendi, qui aliquando debent aliquot diebus quietis delectari, etiamsi de libellis sollicitari quoque debent.
Nemo Oudeishttp://www.blogger.com/profile/13750722451680473638nemo.nusquam@gmail.com0tag:blogger.com,1999:blog-32483507.post-66282483188204929582009-03-19T21:05:00.008-04:002009-03-19T22:39:16.139-04:00De piscibus crudis incoctisque
In Virginia, civitate mea natali, nunc versor et feriis academicis fruor, et praesertim piscibus fruor, quia difficilius est recentissimos crudosque pisces emere apud Kentuckienses. Maximopere enim mihi placent pisces crudi et incocti sed more Iaponico parati, qui "sashimi" vocantur.
Hodie visitabam amicam doctam pulchramque quae in urbe mare proxima, cui nomen est Mare Virginianum, versatur et bono in gymnasio linguam Latinam docet, una cum duabus aliis magistris. E quibus magistris eodem in gymnasio docentibus sola potest ea Latine loqui (et bene loquitur: me multo disertius) et modo ut aiunt activo docere. Discipuli esse ingeniosi, probi, diligentes videntur; bene enim docentur et bene discunt. Gymnasium porro est pulchrum et prope mare situm; itaque aliquando puto iucundum futurum fuisse cum amica atque eodem in gymnasio docere…quae vita suavis et dulcis esse videretur. Nonnullos annos antea docebam, sed modo ut aiunt "passivo," quo tempore nesciebam linguam Latinam aliter doceri posse. Illo tempore magistrae linguas Hispanam Gallamque profitentes me ludibrio habebant, quippe qui linguam docerem qua ipse uti non possem, qua ne balbutire quidem possem, id quod prorsus absurdum iis videbatur. Quae haud minima est causa cur hodie studiosus sim activi usus linguae Latinae: nam non potui aequo animo ferre me nequire eandem adhibere quam discipulos docerem.
Num hodie reapse bene docere possim, nescio: sed certius certo habeo me melius nunc docere posse quam praeteritis annis.
Nemo Oudeishttp://www.blogger.com/profile/13750722451680473638nemo.nusquam@gmail.com2tag:blogger.com,1999:blog-32483507.post-47681792338755395702009-03-18T20:27:00.016-04:002009-03-19T00:08:16.296-04:00De Ohio et de Ohiensibus
In Virginia civitate nunc feriis fruor longa post itinera facta, propter quae non potui quidquam nuper scribere, aut hac in pagina interretiali aut in paginis doctiorum ac disertiorum. Antea Floridenses visitaveram; Lunae tamen die Ohienses petivi et studiorum universitatem Ohiensem. Si Florida mihi caelum serenum et iucundos amicos praebuit quorum laetitia, gaudia, studia vera tamquam solis radii splendebant, Ohium aliquatenus a Florida discrepare videbatur.
Studiorum universitatis Ohiensis aedificium principale, ubi scriptoria sunt sita fere omnium et professorum et hypodidascalorum qui ad studia quae classica vocantur pertinent.
Studiorum universitatis bibliotheca, quam intrare non licuit; nam clausa erat et erit usque ad aestatem ut aedificium renovetur. Itaque saepem metallicam antica in imaginis parte vides, una cum titulo qui ita legitur: "nolite ingredi." Ubi sint libri, nescio nec rogavi.
Eadem bibliotheca.
Artium sedes.
Sunt apud Ohienses nonnulli professores qui bene audiunt et qui etiam litteras colunt Latinas; alii tamen magis videntur Lacan et artes psychologicas Francogallicas curare. Hi pollere videntur, et hos fere omnes discipuli sequuntur; multi igitur discipuli cum primum audiverunt me Lexintoniae versari continuo usum linguae qui "activum" vocatur improbabant: neminem esse qui vere Latine loqueretur, tantummodo qui verba Anglica quodam fuco quasi-Latino tegeret, nullam esse normam ad quam tales nebulones scriberent sed omnia sua verba falsis rationibus effingerent; inutile et meram stultitiam esse etiam conari vel scribere vel loqui cum probus discipulus posset Lacan legere quo doctiores Anglice scriberet libellos. Qui discipuli ore et corde maledicebant Latine loquentibus (discipulis professoribusque); tandem nescioquamobrem nonnulli confessi sunt se multas difficultates academicas esse passos neque iam potuisse probationes quae ad linguas pertinerent superare.
Mihi roganti, qualis sit discipulis Ohiensibus vita? responderunt (Anglice scilicet):
"Nullam ago vitam."
"Vides illam viam? Per illam mane ad studiorum universitatem deambulo, per eandem sub vesperum domum redeo, aliquando in eadem cibos emo. Nihil aliud facio, nullam aliam viam video."
"Non decet discipulos aliis cum discipulis versari aut aliorum discipulorum amicitia frui. Tamquam monachus solus versor."
"Scriptorium meum viso, scholas viso. Num aliae sint in urbe res, nescio."
Duo discipuli coeperunt loqui de acroasi nuper ab Eva Stehle habita: quae pinacem seu tabulam Ninnionis ac mysteria Eleusina tractavit. Alius discipulus (Anglice scilicet): "'Pinax Ninnionis?' Quam stulta verba! Quale est et quid sibi vult illud stultum verbum 'Pinax'?" Respondi "pinax" esse vocabulum Graecum, pinaces esse tabulas (nec mirabar eum non posse probationem linguae Graecae superare, qui posset etiam principale argumentum totius acroasis ad memoriam revocare nec nomina Graeca quae per totam acroasin tractarentur). Postea illi coeperunt novam explicationem effingere: tabulam seu pinacem non ad mysteria Cereris sed ad meretricem pertinere.
Hi discipuli recentioribus de auctoribus flocci non faciunt, et praesertim de Humanistis. Quaedam enim discipula dixit se quondam coactam esse Desiderii Erasmi Laudem Stutitiae legere, se auctorem odio habere; alii discipuli putabant Erasmum medio ut dicitur aevo floruisse. Non enim videbantur de artium litterarumque renascentium aetate audivisse, cum nihil post saeculum secundum ullius momenti esset habendum.
Etsi discipuli Ohienses morosiores et tristes videntur (praesertim cum exploratum habeam discipulos Floridenses esse laetiores et doctiores et vero discendi studio excitatos), sunt tamen apud Ohioenses professores duo tresve optimi qui possunt bonas vias ad doctrinam discipulo aperire, e quibus unus etiam litteras Latinas colit recentiores. Mox erit necesse novam studiorum universitatem mihi eligere, ubi gradum academicum illum petam qui "doctoralem" vocatur, nam apud Kentuckienses discipuli modo possunt ad gradum ut dicitur "magistralem" attingere (quae officia ad illum gradum magistralem spectant paene omnia iam absolvi, praeterquam quod oportet me commentationem runcina levigare, deinde defendere). Itaque necesse erit mihi, et ante Idus Apriles, inter Floridenses et Ohienses unam studiorum universitatem seligere atque unam vitam mihi quinque annos agendam. Utinam lectores consilia sapientia mihi adferatis!
Nemo Oudeishttp://www.blogger.com/profile/13750722451680473638nemo.nusquam@gmail.com2